Taimyr Superior

E Vicipaedia
Taimyr Superior
Longitudo 499 chm
Fons Byrranga montes
Ostium Lacus Taimyr
Regio territorium Crasnoiarense
Russiae

Vide etiam paginam discretivam: Taimyr (discretiva)

Taimyr Superior[1] (Russice Верхняя Таймыра) est flumen in paeninsula Taimyrica territorii Crasnoiarensis Russiae. In Byrranga montibus initium capit, ubi flumina Taimyris caput prius et Taimyris caput alterum[2] confluunt. Circa 499 chm (si a fonte Taimyris capitis prioris calculemus, 567 chm) per montes et postea per tundram paludinosam fluit et in sinum Glacialem[3] lacus Taimyris per delta influit. Interdum Taimyr Superior et Taimyr Inferior, quae in lacu Taimyre initium capit, unum flumen habentur, sed saepius diversa.

A Nicolao Kolomeitsev anno 1901 inventa est, post a Nicolao Urvantsev anno 1929 explorata et descripta/

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. in: Bulletin de la Société impériale des naturalistes de Moscou, vol. 34, p. 183
  2. Russice Первая голова Таймыры et Вторая голова Таймыры.
  3. Russice Ледяная бухта.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 74°21′5″N 99°59′55″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия