Tabitha Gilman Tenney

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina titularis Female Quixotism (Bostoniae: J. P. Peaslee, 1825).

Tabitha Gilman Tenney (nata Tabitha Gilman, 1762–1837) fuit scriptrix Americana ex Exonia Novae Hantoniae. Eius liber Female Quixoticismus, Exhibited in the Romantic Opinions and Extravagant Adventures of Dorcasina Sheldon, mythistoria quae, Michaeli de Cervantes similis, delusiones petiit a litteris romanticis confirmatas, primum binis voluminibus anno 1801 prolata est.[1][2][3]

F. L. Patee, historicus litterarum, Female Quixotism appellat mythistoriam populo Americano gratissimam ante Uncle Tom's Cabin, anno 1852 editam. Saltem quinque editiones habuit, iamque vendebatur cum Harriet Beecher Stowe eius librum clarissimum scriberet.

Tabitha Samuelo Tenney anno 1788 nupsit, qui olim chirurgus in exercitu meruerat, et eodem anno vicarius in primo Congressu Civitatum Foederatarum electus est.[1] Tabitha Exoniae anno 1837 mortua, corpus in sepulcreto Winter Street inhumatum est.[4] Tabithae et Samueli non erant proles.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Cyclopaedia of American literature. 1. New York: C. Scribner. 1856. p. 504 
  2. "List of American Authors." The American almanac and repository of useful knowledge. Boston: 1840. Google books
  3. Allibone, A critical dictionary of English literature, and British and American authors, living and deceased, from the earliest accounts to the middle of the nineteenth century (Trübner & co., 1871).
  4. FindAGrave.com: Tabitha "Tabby" Gilman Tenney.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Duyckinck, Evert Augustus, et George Long Duyckinck. 1856. Tabitha Tenney. In Cyclopaedia of American Literature. Novi Eboraci: C. Scribner. books.
  • Frost, Linda. 1997. The Body Politic in Tabitha Tenney's "Female Quixotism." Early American Literature 32(2): 113–134.
  • Miecznikowski, Cynthia J. 1990. The Parodic Mode and the Patriarchal Imperative: Reading the Female Reader(s) in Tabitha Tenney's "Female Quixotism." Early American Literature 25(1): 34–45.
  • Tenney, Tabitha Gilman. 1992. Female quixotism: exhibited in the romantic opinions and extravagant adventures of Dorcasina Sheldon. Ed., cum introductione et notae Jean Nienkamp et Andrea Collins; praefatio Cathy N. Davidson. Novi Eboraci: Oxford University Press, 1992. ISBN 0195074149.
  • Vail, R. W. G., ed. 19331934. Tenney. In Bibliotheca Americana 24. Novi Eboraci. OCLC 13972268. [1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]