Symphonia nona in D molli (Bruckner)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Symphonia nona in D molli
compositum a Antonio Bruckner
Stift Sankt Florian 0145.JPG
Catalogus WAB 109
Forma Forma sonatica
Compositum 1887 et 1896: Vindobonae

Symphonia nona in D molli, WAB 109, est compositio musica symphoniae motuum quattuor orchestrae ab Antonio Bruckner inter annos 1887 et 1896 conscripta. Quod opus, forma sonatae compositum, tres motus integros continet; tamen motus postremus non peractus est. Symphoniae primum spectaculum publicum Vindobonae ab Ferdinando Löwe die 11 Februarii anno 1903 editum est.

Per colloquium traditum est Bruckner, post septimam symphoniam Ludovico II "infelici regi Bavariae" fautori artium, item octavam "summo imperatori augusto" Francisco Iosepho I dedicatas, hanc symphoniam "bono deo" (Theodisce "dem lieben Gott") dedicavisse.

Structura[recensere | fontem recensere]

  1. Feierlich, misterioso (D molle)
  2. Scherzo: Bewegt, lebhaft (D molle); Trio. Schnell (F maius)
  3. Adagio: Langsam, feierlich (E maius)
  4. Finale: Misterioso, nicht schnell (D molle, imperfectum)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anton Bruckner, Sämtliche Werke, Kritische Gesamtausgabe – Band 9: IX. Symphonie d-Moll (Originalfassung), Musikwissenschaftlicher Verlag der internationalen Bruckner-Gesellschaft, Alfred Orel (Editor), Vindobonae, 1934
  • Anton Bruckner: Sämtliche Werke: Band IX: IX. Symphonie d-Moll, Musikwissenschaftlicher Verlag der Internationalen Bruckner-Gesellschaft, Leopold Nowak (Editor), Vindobonae, 1951 – new edition by Benjamin-Gunnar Cohrs, 2000