Acidum sulphuricum


Acidum sulphuricum,[1] sive sulfuricum,[2] est molecula simplex sub formula chemica H2SO4 et cum structura HO-OSO-OH. Francogallice appellabatur vitriol (ex vitro) quod, secundum alchemistas, significat:
- Visita Interiora Terrae Rectificando Invenies Occultum Lapidem.
In planeta Venere sunt nubes acidi sulphurici.
De proprietatibus
[recensere | fontem recensere]Acidum sulphuricum est liquidum oleacum, corrodens, sine colore. Tres virtutes chemicas praebet: est acidum validum, magna oxidationis potestate ac denique moleculas aquae sibi adripit atque ceteris corporibus adimit. Exempli gratia si hoc acidum carbohydratis (glucoso, saccharoso...) infundas puncto temporis nihil nisi acervus fuscus carbonii superest (ex C6H12O6 remanent, sex carbonii atomi sex moleculae aquae abierunt). Cum aqua acidum sulphuricum vincula hydrogenica coniungit atque mixtura vehementer effervescit.
Ex omnibus compositis inorganicis in industria chemica acidum sulphuricum copiosissime producitur (inter alia in laetaminibus adhibetur).
Quomodo acidum sulphuricum industrialiter fabricetur
[recensere | fontem recensere]Acidum sulphuricum e dioxido sulphuris elaboratur quod in trioxidum catalyzante pentoxido vanadii primum oxidatur secundum infrascriptam reactionem:
- 2 SO2(g) + O2(g) → 2 SO3(g)
Deinde trioxidum in acidum sulphuricum mergitur quod liquidum oleaceum efficit:
- SO3(g) + H2SO4(l) → H2S2O7(l)
Postremo hoc liquidum cum aqua ita reagit:
- H2S2O7(l) + H2O(l) → 2 H2SO4(l)
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad acidum sulphuricum spectant
- Scheda INERIS
