Suleiman Frangieh (iunior)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Suleiman Antonius Frangieh (Iunior) (سليمان طوني فرنجيه Sulaymān Ṭūnīy Franǧīyyah) est dux factionis Maradae Libanicae Christianae.

Natus est die 18 Novembris anni 1965 in oppido Zghorta, monte Libano in septentrionali sito, patre Antonio Frangieh notissima caede illa anno 1978 in vico Ehden facta a militia Copiarum Libanicarum (Forces Libanaises) occiso. Frangieh munere ministri diversorum ministeriorum functus est ab anno 1990 usque ad 2005.

Militia Maradae in bello civile Syriae foederata contra Palaestinenses et Sunnitas supra Tripolim postque caedem apud Ehden factam quoque contra Copias Libanicas pugnabat. Etiam his diebus cum Hizbullah et Amal et Factione Nationale Libera Michaelis Aoun numeratur in partibus regimini adversis Syriaeque faventibus. Qui Maradam sectantur maxima ex parte Christiani sunt ex regione Zghortae orti.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!