Latinitas nondum censa

Stratocles Diomeensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Stratocles Euthydemi f. Diomeensis (Graece Στρατοκλῆς) fuit vir politicus Atheniensis qui pro Demetrio Poliorcete operam dedit. Anno 303 a.C.n. Democharem in exsilio mittendum suasit qui decreta Stratoclea de rege Demetrio vituperaverat. Anno 302 legem proposuit mensem Munichionem in Anthesterionem rursusque in Boedromionem mutandam ut in mysteriis Eleusiniis omnibus eo uno mense Demetrius initiaretur. Meretricem Lemen apud se paelicem tenuit.[1]

Honores varios sectatoribus regum Antigoni et Demetrii apud populum Atheniensem proposuit: Bianore (si nomen recte ex inscriptione fragmentaria reconstituitur),[2] Dionysio, Eupoli, Lycisco, Soloni Stratonis filio, Sotimo.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gorgias Atheniensis, De meretricibus apud Athenaei Deipnosophistas 596f
  2. SEG 16 no. 58; "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 23; A. Woodward in Annual of the british School at Arthens vol. 51 (1956) pp. 5-6

Bibliographia[recensere | fontem recensere]