Jump to content

Stephanus a Sancto Iosepho

E Vicipaedia
Stephanus a Sancto Iosephus.

Stephanus a Sancto Iosepho (in saeculo: Stephanus Barrenechea Arriaga) (natus die 26 Decembris 1880 Elorrio in Hispania; obiit Alcázar de San Juan die 12 septembris 1936), professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit. Die vero 20 mensis Maii, anno 1909, in asceterio Apparitionis Deiparae Virginis (Bene Aparecida vulgo Hispani dicunt), sollemnibus nuncupatis votis se sacro sodalicio addixit. Hic, cum in carcere, in quem deductus erat, aegrotare incepisset, in Asylum Parvarum Sororum Senum Derelictorum, quod interea valetudinarium factum erat, traductus indeque postea in carcerem remissus, tandem die 12 mensis Septembris, anno 1936, immolatus est.[1]

Cui manipulo Martyrum Domus Sanctissimae Trinitatis, in oppido, quod Hispani vulgo Alcázar de San Juan appellant, etiam praeerat Hermenegildus ab Assumptione, Franciscus a Sancto Laurentio, Placidus a Iesu, Bonaventura a Sancta Catharina et Antonius a Iesu Maria.[2]

Nexus interni

  1. Acta Apostolicae Sedis (AAS), Beatificationis seu Declarationis Martyrii Servorum Dei Hermenegildi ab Assumptione et V Sociorum, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis (1936), vol. CV, n. 6 (2013), 519-520.
  2. AAS, vol. CV, n. 6 (2013), 517.