Antonius a Iesu Maria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Antonius a Iesu Maria.

Antonius a Iesu Maria (in saeculo: Antonius Salútregui Uribarren) (natus die 5 Februarii 1902 Guernica y Luno in Hispania; obiit Alcázar de San Juan die 26 Iulii 1936), sacerdos professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit. Die 3 mensis Maii, anno 1923, ex sollemni votorum formula sacrum inivit sodalicium; die autem 29 mensis Maii, anno 1926, Emmanuele Basulto, episcopo Giennensi, manus imponente, ad sacros ordines promotus est.[1] Cum autem die 21 mensis Iulii, anno 1936, portas eius asceterii, in oppido Alcázar de San Juan, armatorum turba petiisset, iudex quidam municipii, militibus comitantibus, cunctis sodalibus imperavit ut se sequerentur, quos quidem in carcerem ad tempus ipse deduceret. Ita trinitarii, nocturno tempore inter diem 26 et diem 27 eiusdem mensis, cum in eo carcere iaceret, a militibus provocatus, una cum quattuor ceteris sacerdotibus ignivoma manuballista prostratus est.[2]

Cui manipulo Martyrum Domus Sanctissimae Trinitatis, in oppido, quod Hispani vulgo Alcázar de San Juan appellant, etiam praeerat Hermenegildus ab Assumptione, Franciscus a Sancto Laurentio, Placidus a Iesu, Bonaventura a Sancta Catharina et Stephanus a Sancto Iosepho.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Acta Apostolicae Sedis (AAS), Beatificationis seu Declarationis Martyrii Servorum Dei Hermenegildi ab Assumptione et V Sociorum, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis (1936), vol. CV, n. 6 (2013), 519.
  2. AAS, vol. CV, n. 6 (2013), 517.
  3. AAS, vol. CV, n. 6 (2013), 517.