Stephanus Salas y Castro

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Stephanus Salas y Castro (natus Havanae, Cuba die 25 Decembris 1725 – mortuus est Sanctiacobi, Cuba die 14 Iulii 1803) fuit compositor Cubanus musicae sacrae [1] aetate baroca.

Anno 1790 Salas y Castro, qui theologiae studuerat, presbyter ordinatus est.

Multa opera eius, quae amissa erant, ab Alejo Carpentier circa annum 1940 inventa sunt.

Musicorum schola in Santiago de Cuba nomen eius fert.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hernández Balaguer, Pablo 1987. Los villacicos, cantadas y pastorelas de Esteban Salas. La Habana.