Stela Rök

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Stelae Rök quinque facies, A-E. Faciei A lineae 1-8 ab imo, lineae 9-10 a sinistra leguntur; facies B lineam 11 tantum monstrat; faciei C linea 12 (ima) a dextra, lineae 13-22 ab imo, lineae 25 (suprema) et 26-27 a sinistra, linea 28 a dextra leguntur; facies D lineam 23 tantum, facies E (i.e. lapidis culmen) lineam 24 tantum monstrant[1]

Stela Rök (Suecice Rökstenen) est lapis runis circa annum 800 inscripta, in oppido Rök Sueciae reperta, qua Varinn mortem filii sui Vāmōð lamentat. Textus (litterarum Sueciae antiquissimus) faciebus quinque exaratus, iam a Sopho Bugge anno 1910 et Ottone von Friesen anno 1920 interpretatus, quo ordine legendus sit nondum liquet. Verbis enim magna parte elucidatis, neque propositum neque ratio textus certe intellegitur. Versio his diebus a Petro Holmberg collegisque facta sic Latine vertere potest:

Post Vāmōð stant hae litterae quas pater Varinn filio morte dicato fecit.
In memoriam dicatur: spoliarum belli quae binae erant? quae inter aemulos duodecies accipiebantur?
In alteram Trucis memoriam dicatur: quis, vita sua iam novem hominum aetates sub Oriente amissa, rem hodie etiam dirigit? Equitavit propugnator animosus, hominum princeps, marisque Orientalis litora transcendit. Ecce praeclarorum primus scuto accincto armatus equitat.
In memoriam Trucis dicamus: cui iactura filiae suae ob ululatorem irrogata est?
In duodecimam dicamus: ubi equus proelii cibum videbit? ubi reges viginti iacebunt?
In tredecimam dicamus: qui reges viginti ad scintillorum concursum aderunt per vias quattuor, nominibus quattuor, e fratribus quattuor nati?
Valkiorum quinque, filii Rāðulf; Hraiðulforum quinque, filii Rōgulf; Hāislorum quinque, filii Haruð; Gunnmundorum quinque, filii Bern; at memoria Trucis (...)
Memoriam Trucis dicamus. Tempta! Quis fratris tuetur adytum? Quem vastator sanguine tingit?
Memoriam Trucis dicamus. Cui iuveni filius paritur? nullo mendacio. Qui gigantem vincere potuerit? nullo mendacio.
Concursus![2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic #Holmberg et al. (2019); alii aliter
  2. #Holmberg et al. (2019) p. 20 cum commentario adiuncto

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hanna Åkerström, "Det tidigvikingatida runmaterialet: En inventering" in Futhark vol. 8 (2017 [2019 editum]) pp. 7–88
  • Sophus Bugge, Der Runenstein von Rök in Östergötland, Schweden. Holmiae, 1910
  • Otto von Friesen, Rökstenen. Upsalae, 1920
  • Ottar Grønvik, "Runeinnskriften på Rökstenen" in Maal og Minde (1983)
  • Helmer Gustavson, Rökstenen. Uddevalla, 2000
  • Joseph C. Harris, "The Rök Inscription, Line 20" in Jeffrey Turco, ed., New Norse Studies: Essays on the Literature and Culture of Medieval Scandinavia (Ithacae: Cornell University Library, 2015) pp. 321-344
  • Joseph C. Harris, "Myth and Meaning in the Rök Inscription" in Viking and Medieval Scandinavia vol. 2 (2006) pp. 45-109
  • Joseph C. Harris, "The Rök Stone through Anglo-Saxon Eyes" in M. Kilpiö, L. Kahlas-Tarkka, J. Roberts, O. Timofeeva, edd., The Anglo-Saxons and the North: Essays Reflecting the Theme of the 10th Meeting of the International Society of Anglo-Saxonists in Helsinki, August 2001 (Tempe: Medieval and Renaissance Texts and Studies, 2009) pp. 11-46
  • Per Holmberg, "Svaren på Rökstenens gåtor: En socialsemiotisk analys av meningsskapande och rumslighet" in Futhark vol. 6 (2015) pp. 65-106
  • Per Holmberg, Bo Gräslund, Olof Sundqvist, Henrik Williams, "The Rök Runestone and the End of the World" in Futhark vol. 9/10 (2018/2019) pp. 7–38
  • Lars Lönnroth, "The Riddles of the Rök-Stone: A Structural Approach" in Arkiv för nordisk filologi vol. 92 (1977)
  • Bo Ralph, “Gåtan som lösning: Ett bidrag till förståelsen av Rökstenens runinskrift” in Maal og minne (2007) pp. 133–157
  • Viktor Rydberg, Om Hjältesagan å Rökstenen. Holmiae, 1892; versio Anglica: William P. Reaves, interpr., "The Heroic Saga on the Rökstone" in Runestone Journal vol. 1 (2007)
  • Henrik Schück, "Bidrag till tolkningen af Rökstenen" in Uppsala Universitets årsskrift (1908)
  • Elias Wessén, Runstenen vid Röks kyrka. Holmiae, 1958