Staritia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Staritia
Res apud Vicidata repertae:
Staritia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°30′27″N 34°56′8″E
Numerus incolarum: 7 676
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Q21195906

Staritia[1] (Russice Старица[2] ) est urbs regionis Tueriensis Russiae. In ripa Volga, in ostio Starčonkae[3] fluminis sita est. Incolarum 7367 habet anno 2020.

Historia[recensere | fontem recensere]

A Michaele Iaroslai filio duce Tueriensi condita est anno 1297. Arx Gorodok (Oppidulum) nominabatur. Anno 1375 a Demetrio Tanaitico capta est; multoties domini Staritiae mutabatur. Annis a 1505 ad 1566 caput ducatus Staritiensis; Vladimirus Andreae filius dux Staritiensis ultimus erat. Ab anno 1708 caput circuli gubernii Smolenscensis, ab anno 1775 provinciae et post gubernii Tueriensis. Tempore Belli orbis errarum secundi 12 Octobris anni 1941 a Germanis capta est et 1 Ianuarii 1942 iam liberata.

Monasterium Dormitionis Staritiense in ripa Volgae; photographema a Sergio Prokudin-Gorskij facta anno 1910

Incolae[recensere | fontem recensere]

Iob primus patriarcha Moscuensis Staritiae natus, educatus et sepultus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Francisci Sacchini Historiae Societatis Iesu pars quinta, sive Claudius, vol. I, Romae 1661, p. 22; Supplementum ad Historica Russiae monumenta..., Petropoli 1848, p. 9; vel Starisia (Possevini Missio Moscovitica, Parisiis 1882, p.14); interdum et Staricia.
  2. Scilicet Latine anus (quae in insigni urbis figurata est) vel deverticulum, cornu fluminis vetus.
  3. Olim Staritiae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 56°30′27″N 34°56′8″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия