Coordinata: 56°30′51″N 34°55′47″E / 56.51417°N 34.92972°E / 56.51417; 34.92972

Monasterium Dormitionis Staritiense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monasterium Dormitionis in ripa Volgae

Monasterium Dormitionis Staritiense est monasterium Ecclesiae Orthodoxae Russicae in urbe Staritia situm et Dormitioni Dei genetricis dicatum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1110 a Tryphone et Nicandro monachis Laurae Kievocryptensis conditum est. Prope monasterium vicus et post urbs Staritia crescebat. Anno 1312 tempore belli ducatus Tueriensis et Moscoviae destructum est. Initio saeculi XVI iterum conditum est. Ab anno 1559 Iob ibi educatus hegumenus electus est, qui post patriarcha Moscuensis primus factus est. Saeculo XVII monasterium maxime florebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]