Spornographia

E Vicipaedia
L’atleta (Athleta) Donati Barcaglia (18981905).

Spornographia (ex Anglico sporno, portmanteau a sports "ludi" et porno "pornographia" deducto) est neologismus a Marco Simpson (verbi metrosexualitatis etiam creatore) fictus,[1] qui ad "aestheticam post-metrosexualem qua ludorum et praeconii industriae utuntur ad corpus masculinum nobis vendendum" refert.[t 1][2]

David Coad spornogaphiam retur esse "formam eroticismi quae athletae corpus tamquam obiectum desiderandum effingat."[t 2][3] Secundum Coad, spornographia sexualiter explicitissima ex anno 1999 in G Magazine periodico homosexuali Brasiliensi apparuit.[4]

Apud antiquos[recensere | fontem recensere]

Statua marmorea iuvenis athletae in Graecia antiqua circa annum 400 a.C.n. facta

Simpson eandem fere rem apud Graecos antiquos exstitisse scripsit:

Qui ludos in principio excogitaverunt, Graeci antiqui, certe athletas masculinos pulcherrimos putabant. Ludi eis erant causa pulchretudinem iuvenis formae masculinae adorandi mirandique, quae animi humani libertatem invicem repraesentabat. . . . Multi Graeci tamen sine dubio scandalizati essent studio illo iuvenum nostrae aetatis athletarum sui imaginum gratia ostendendi, quippe quae cupidini—et emptionibus—concitandis destinantur.[t 3][2]

Homoeroticismus[recensere | fontem recensere]

Conferatur pagina principalis Homoeroticismus.

"Dum iconismus metrosexualis leniter a remissa pornographia homosexuale furabatur, spornographia evidentissime intensam ad pornographiam homosexualem refert."[t 4][2]

Usus spornographiae[recensere | fontem recensere]

Praeconii gratia[recensere | fontem recensere]

Conferatur pagina principalis Praeconium.

Simpson spornogaphiae notat praeconii – modae et aliorum bonorum – industriam favere ad producta vendenda:

Cum de spornograhia neque de vera pornographia agatur, solummodo hoc remanet: sponsionem. Praeconium et moda minus idolum facere ex potente masculino corpore volunt quam ex interulis eius: ludus spornographiae de more idolatria commoditatis appellatur.[t 5][2]

In commentatione earum Examining the Effectiveness of Athlete Celebrity Endorser Characteristics and Product Brand Type appellata, Christina S. Simmers et Datha Damron-Martinez et Diana L. Haytko demonstrant eminentissimos athlethas, qui et praeconio studeant, plus pecuniae praeconiis faciendis sibi accipere quam ludendo. Ex mense Iunii 2007 ad Iunium 2008, exempli gratia, Michelle Wie, quae pilamalleo incumbit, $39 000 praemiis et $12 000 000 praeconiis sibi meruit.[5] Constat sane non omnia praeconia spornographica esse.

Simpson ut spornographiae usum frequentius adhiberi demonstretur ad Ludos Olympicos anno 2012 Londinii habitos se refert.

Propagandae gratia[recensere | fontem recensere]

Conferatur pagina principalis Propaganda.

Beniaminus Doherty (vulgo Benjamin) arguit res militares Israëlenses "spornographia belli,"[t 6] quae non athletas sed milites depingat, uti ut "violentia in Palaestinos facta detractetur, [et] ut populi Occidentales cum militibus Israëlensibus se committant."[t 7][6] Is photographemata militum ostendit exempli gratia rei militaris principiorum, eo iudicio, quod res militaris iam militum mediorum socialium usum despectaverit, ita ut sequatur (sententia sua) ut res militaris de militum photographematibus adprobet, aut saltem non abnuat.[7] Photographemata illa, quae Doherty credit hanc rem probare et quae milites in sitibus socialibus posuerunt, depingunt, inter alia, homines qui nihil nisi vestis militaris partes aut arma gerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. David Haskell (10 Decembris 2006). "Sporno" .
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Simpson, Mark (2006, 2008, 2010). "Mark Simpson on how sport and porn got into bed with one another — while D&G and Mr Armani took pictures.…" .
  3. Coad, David (2008). The Metrosexual: Gender, Sexuality, and Sport. Albaniae: SUNY Press. pp. 144–145 .
  4. Coad, p. 148.
  5. Simmers, Christina S.; Damron-Martinez, Datha; Haytko, Diana L. (Aprilis 2009). "Examining the Effectiveness of Athlete Celebrity Endorser Characteristics and Product Brand Type: The Endorser Sexpertise Continuum". Journal of Sports Administration & Supervision 1 (1): 52-64 
  6. Doherty, Benjamin (26 Decembris 2012). "War sporno: How the Israeli army uses sex and Instagram to sell its racism and violence". The Electronic Intifada .
  7. Doherty lectorem ad haec dirigit:
Der Kugelspieler Adolphi von Hildebrand (circa 1891)

Textus Latine conversus[recensere | fontem recensere]

  1. "post-metrosexual aesthetic that sports and advertising are using to sell us the male body"
  2. "Spornography is a form of eroticism which exhibits the body of a sportsman as an object of desire."
  3. The people who essentially invented sport, the Ancient Greeks, certainly thought the male athlete the greatest head-turner. For them, sport was an opportunity to worship and admire the beauty of the youthful male form, which in turn represented the freedom of the human spirit. . . . Admittedly though, many Greeks would probably have been scandalized by the keenness of today’s golden young athletes to pose for images designed to inflame lust—and cash purchases.
  4. "Where metrosexual imagery stole slyly from soft gay porn, sporno blatantly references hard gay porn."
  5. "because this is sporno and not actual pornography, it remains just that: a promise. Advertising and fashion are less interested in making a fetish of the potent male body than its underwear: commodity fetishism is usually the name of the sporno game."
  6. "war sporno"
  7. "the use of male and female bodies to eroticize the military, to displace violence against Palestinians, to encourage Western publics to identify with Israeli soldiers, and to identify Israeli soldiers with these pervasive and attractive advertising images of the human body."


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.