Coordinata: 19°34′4″N 98°16′51″E / 19.56778°N 98.28083°E / 19.56778; 98.28083

Spelunca Spirituum (Thailandia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Spelunca Spirituum ถ้ำผีแมน (Thailandiae physicalis)
Spelunca Spirituum ถ้ำผีแมน
Spelunca Spirituum
ถ้ำผีแมน
Situs in Thailandia

Spelunca Spirituum[1] sive lingua Thai ถ้ำผีแมน Tham Phii Man est caverna et locus archaeologicus provinciae Mae Hong Son Thailandiae boreo-occidentalis. Caverna ab hominibus culturae Hoabinhianae frequentata est inter annos circiter 15 199 et 7 666 a.p., iterum multo recentius inter 3 356 et 3 061 a.p.[2]

Ossa animalium, praesertim ab incolis periodo antiquiore ad cibum captorum, quorum plurima cocta vel combusta, reperta sunt: Indochinamon sp., Margaritifera laosensis, Cyclophorus sp., Sus sp., Muntiacus sp., Axis porcinus, Rusa unicolor, Ratufa sp., Lutra sp., Arctictis binturong, Felis sp., Hylobates lar, Macaca sp., Nycticebus sp., aliaque ad genera haud certe attributa.[3] Recentius recognita sunt Indotestudo elongata, Siebenrockiella crassicollis, Lepus cf. peguensis, Phasianidarum fortasse Gallus gallus;[4] sed praeterea Hipposideros larvatus et Hipposideros bicolor, quae vespertiliones cavernas sine habitatione hominum frequentare censentur, unde satis constat cavernam non continuo habitatam esse.

Vestigia plantarum quibus incolae ut videtur periodo antiquiore utebantur reperta sunt Lagenaria siceraria, Areca sp., Canarium sp., Aleurites sp., Prunus sp., insuper pauca Piper sp., Cucumis sp., Pisum sp.?, Glycine sp.?, Vicia sp.?, Madhuca sp., Trapa sp., Terminalia sp. Trapa et legumina ad victualia fortasse culta, nuces et fructus ad cibum, Piper ad condimentum, Areca sicut stimulans collecta esse proponitur.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. #Conrad el al. (2016) p. 5
  3. #Conrad el al. (2016) pp. 12-15
  4. #Conrad el al. (2016) p. 3
  5. #Gorman (1972) pp. 100-102

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]