Species introducta
Jump to navigation
Jump to search

Melilotus sp., in Civitates Foederatas ex Eurasia introductus et naturalizatus ut messis pabuli et tegminis.

Lophura nycthemera mas, species in Asia Orientali endemica quae in partes Europae ornamenti causa introducta est.
Species introducta, vel aliena, exotica, non indigena, vel non endemica, vel simpliciter introductio, est species extra suum spatium vernaculum crescens, quae ibi per actionem humanam advenit, aut considerate aut fortuite. Nonnullae species introductae oecosystema laedunt in quod introductae sunt; aliae autem sine ullo effectu noxio sunt, et revera novae oecosystemati prodesse possunt. Aliquando casus beneficii aut detrimenti iam diu ignotus manet, exempli gratia in Nova Zelandia.[1] Index specierum introductarum alibi daturus est.
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Dov Sax, Commentarius in The Proceedings of the National Academy of Sciences (Augusto 2008).
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- De speciebus in Civitates Foederatas Orientales introductis,
- De speciebus in Hiberniam introductis,
- De speciebus in Insulas Britannicas introductis,
- De speciebus in Magnam Brittaniam introductis, Non-Native Species Secretariat
- De speciebus in Poloniam introductis,
- De speciebus invasivis, Information Center, United States National Agricultural Library
- The Naked Scientists Invasive Species Articles,
- Nonindigenous Species Database Network,
- Pathways for Invasive Species Introduction,
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Plantas invasivas civitate digestas spectant. |