Psychopharmacologia

Latinitas bona
E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Compositio psychotropicarum medicamentarum

Psychopharmacologia est subdisciplina pharmacologiae quae explorat effectus substantiarum activarum in systemate nervoso centrali et peripherico, item quod conscientia psychica, perceptio, cogitatio, affectus animi, et mores humanis animaliumque moderentur. Nomen a verbis Graecibus ψυχή 'anima', φάρμακον, 'remedium' et λόγος 'sermo', 'verbum' derivatur. Verbum psychopharmacologiae ergo significat "sermo remediorum animae".

Substantiae psychoactivae sunt de origine plantarum, protistorum, bacteriorum, archaeorum, fungorum vel animalium atque de origine artificiose. Varia substantiarum psychoactivarum artis morborum mentis extenuandorum vel curandorum genera a medico praescribi possunt; alia autem, sicut cannabis, lege in nonnullis dictionibus prohibentur.

Chemica signa dare[recensere | fontem recensere]

Per neurotransmissorum et hormonum sermo chemicus inter neura de neuris signa dantis (praesynapsis) ad neura accipienta (postsynapsis) accedit, qui substantiis activis mutari possit.

Neurotransmissores[recensere | fontem recensere]

In systemate nervoso centrali et peripherico nuntii sermonis huius chemici neurotransmissores appellantur. Ii in duas categorias mensura dividuntur: Neurotransmissores parvarum molecularum (e.g. dopaminum, GABA, serotoninum) et neuropeptidorum (maiorum, e.g. substantia P, anglice: substance P).


De substantiis[recensere | fontem recensere]

Pharmacologia effectibus substantiorum studet, prime igitur "substantiae" non "medicamenta" utuntur. Substantiae cum effectu quidem per exemplum sunt:

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Meyer, J.S.; Quenzer, L.F. (2005). Psychopharmacology: Drugs, The Brain, and Behavior. Sunderland, MA: Sinauer Associates. ISBN 0-87893-534-7 (Anglice)