Petra Pertusa (Helvetia)
Petra Pertusa est cuniculus Romanus in monte Iura pago Bernae situs.
Situs[recensere | fontem recensere]
Via montem transit quod inter urbes Sonceboz Tavannesque et inter valles fluminis Birsae ad septentrionem et fluvii Schüss ad meridiem eminet. Altitudo est 827 metrorum.
Nomen[recensere | fontem recensere]
Transitus hodie Francogallice nomine Pierre pertuis vocatur.
Historia[recensere | fontem recensere]
Aevo antiquo via Romana ab urbe Aventico Helvetiorum et vico Petinesca trans Iuram ad urbes Monasterium Grandisvallensem et Basileam facta est.
Inscriptio Romana[recensere | fontem recensere]
Super cuniculum inscriptio Latina saeculo 3 in rupe incisa est:[1]
- NVMINI(BVS) AVGVST[O]RVM
- VIA [D]VCTA PER M(ARCVM)
- DVNIVM PATERNVM
- IIVIR[V]M COL(ONIAE) HELVET(IORVM).
Marcus Dunius Paternus fuit duumvir coloniae Helvetiorum.
Nexus internus[recensere | fontem recensere]
Nota[recensere | fontem recensere]
- ↑ CIL XIII 5166 (Corpus inscriptionum Latinarum, tomus 13, numerus 5166).
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Petram Pertusam Helveticam spectant. |
- Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice