Paulus Binder

E Vicipaedia
Paulus Binder cum ceteris sodalibus consilii oeconomiae censendae anno 1964

Paulus (Theod. Paul) Binder (natus die 29 Iulii 1902 Stutgardiae, mortuus 25 Martii 1981 eodem loco) vir rerum politicarum peritus Theodiscus factionis CDU fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam testimonium maturitatis accepit, Binder annis 1922 - 1925 Tubingae et Rostochii oeconomiae studebat atque Tubingae doctor oeconomiae promotus est. Annis 1929 - 1937 in argentariis revisor operam dedit. Annis 1937 - 1941 apud Argentariam Dresdner Bank nitebatur, ut societates, quorum possessores Iudaei fuerunt, his eriperentur. Ab anno 1941 revisor autonomus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1945 - 1947 director et postea secretarius statalis aerarii terrae Virtembergiae-Zolneri erat, quem honorem iussu Francorum relinquere coactus est. Binder, qui ab anno 1946 sodalis CDU erat, anno 1947 - 1952 legatus ad senatum terrae Virtembergiae-Zolneri et annis 1953 - 1960 Badeniae-Virtembergiae erat. Anno 1948 legatus ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Annis 1964 - 1968 sodalis consilii status oeconomici censendi erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]