Quantum redactiones paginae "Vaclavus Potocki" differant
m Automaton: addens Categoria:Auctores Polonici; mutationes minores |
No edit summary |
||
Linea 22: | Linea 22: | ||
[[Categoria:Poetae]] |
[[Categoria:Poetae]] |
||
[[Categoria:Auctores Polonici]] |
[[Categoria:Auctores Polonici]] |
||
[[Categoria:Nati 1621]] |
|||
[[Categoria:Mortui 1696]] |
|||
[[en:Wacław Potocki]] |
[[en:Wacław Potocki]] |
Emendatio ex 14:38, 27 Septembris 2008
Vaclavus, Polonice: Wacław) Potocki (1621–9 Iulii 1696) fuit eminens poeta baroci Polonici.
In familia nobili insigni Szreniawa natus est. Primo Arianus fuit, tum ad fidem Catholicam convertus est. Omni vita cum rure Łużna iuxta montes Carpathes nexus fuit. In rebus publicis versus ab Ioanne Sobiescio pocillator Cracoviensis nominatus est. Philosophiam Sarmaticam confitebatur nec non vitam Sarmatae agebat.
Scripsit multum, circa trecenta milia versuum. Plerumque opera sua non edita sunt, in manuscriptis haec relinquens. Poeta universalis fuit; prope omnibus generibus, ab epigrammate ad epos, operabatur, iocose nec non serio, de patria ac vita quotidiana scripsit. Splendidissima opera eius sunt:
- Morialia – collectio duorum milium adagiorum poeticorum ad sententias Erasmi revertens
- Wojna chocimska (Bellum Chocimiense) – temptatio carminis nationalis de victoria super Turcas anno 1621
- Nowy zaciąg (Novum testamentum) – paraphrasis poetica evangelii
- Ogród fraszek (Hortus epigrammatum) – thesaurus magnus variarum poematum: facetiarum, panegyricarum, sapientialium et aliarum
- Argenida (Argenis) – poema amatorium
- Poczet herbów (Comitatus insignium) - descriptiones signorum nobilium Poloniae
Post duas oblivionis centurias, Alexander Brücker eum revelavit et iterum praeclarum fecit.