Quantum redactiones paginae "Renovatio Carolingiana" differant
m pagina inter 10,000 paginas |
|||
Linea 30: | Linea 30: | ||
[[Categoria:Historia scientiae]] |
[[Categoria:Historia scientiae]] |
||
[[Categoria:Renovatio Carolingiana|!]] |
[[Categoria:Renovatio Carolingiana|!]] |
||
{{Myrias|Ars}} |
Emendatio ex 13:55, 4 Iunii 2020
Renovatio Carolingiana[1] fuit incrementum artium et scientiarum sub tutela imperatorum Carolingorum, praecipue sub dominatu Caroli Magni, quapropter etiam scientia, observantia Latinae linguae et architectura denuo florebant.
Contextus
Aetate Merovingiana homines Europae occidentalis scientiae Romanae, urbanitatis, institutionum ecclesiasticarum, liturgiae atque litterarum antiquarum magna ex parte obliti sunt, etiam educatio scholastica ex 5. saeculo ubique in Europa extincta fuit. Tradunt eo tempore ne sacerdotes quidem loquendae Latinae linguae periti fuisse hactenus, ne recte Paternostrum praedicare possent. Litterarum antiquitatis, immo etiam textus scriptorum Christianorum huius temporis, maxima pars in oblivionem delapsa est. Ex temporibus exeuntis 6. saeculi usque ad 8. saeculum nullas recursiones ad textus antiquae aetatis reperimus.
Renovatio artium
Carolus Magnus ex fere anno 777 multos doctos, quorum imprimis (Alcuinus, Paulinus Aquileiensis, Paulus Diaconus, Theodulfus Aurelianensis) exstant, in palatio suo collegit, quare schola regia multos annos caput omnium scholarum in disciplinis theologicis, historicis, poeticis facta est.
Scientia
Inter studia gregis doctorum hominum praeservandarum atque propagandarum scientiarum haec imprimis nominanda sunt:
- Institutio bibliothecae regiae, quae omnia scripta „sacra“ et „saecularium litterarum“, i.e. praecepta Christiana una cum eis veterum auctorum, continuit
- Inventio novae scripturae Minuscula Carolingiana vocatae
- collectio atque reproductio litterarum veterum auctorum Romanorum
- divulgatio certorum litterarum sacrarum textuum (e.g. Bibliae Alcuini), Sacramentarii et Regulae Benedicti)
- Edicta et Capitularia, quibus monasteria ecclesiaeque monebantur, ut maiorem operam litteris darent (e.g. Epistula de litteris colendis vel Admonitio generalis anno 789 edita)
- Renovatio scientiae Romana in disciplina architecturae atque artium.
Notae
- ↑ E.g. maior pars codicum nostra aetate, quibus continentur scripta antiquorum, huius renovationis Carolingianae gratia exstat (Sean McGrath, Commentatio de gestis Caroli Magni Imperatoris ad filios educandos atque ad fidem Catholicam provehendam pertinentibus ad Eginhardi de vita eiusdem cap. XIX, XXVI, XXVII, p. 2.