Codex Aureus Laureshamensis

E Vicipaedia
Evangelista Lucas.
Pagina cum textu
Tabula eburnea codicis, hodie in museo Victoriae Albertique, Londinii.

Codex Aureus Laureshamensis est evangeliarium, quod in aula Caroli Magni circa annum 810 scriptum esse creditur. Codex sumptuose confectus, qui quattuor evangelia continet, nomen a monasterio Laureshamensi trahit, ubi a saeculo 9 usque ad annum 1556, quo monasterium suppressum est, asservabatur. Manuscripti minutis tabulis clarissimi una pars in bibliotheca Apostolica Vaticana, altera in sede bibliothecae nationalis Romaniae Albae Iuliae est. Tabulae eburneae, quae ad involucrum pertinent, in museis Vaticanis et in museo Victoriae Albertique Londinii inveniuntur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wolfgang Braunfels (ed.): Das Lorscher Evangeliar. Faksimile der Ausgabe Aachen um 810, Prestel, Monaci 1967.
  • Ulrike Surmann: Lorscher Evangeliar. In: Bibliotheca Apostolica Vaticana – Liturgie und Andacht im Mittelalter. Katalog der Ausstellung Köln 1992–1993, Belser, Stuttgardiae 1992, ISBN 3-7630-5780-3.
  • Hermann Schefers (ed.): Das Lorscher Evangeliar. Eine Zimelie der Buchkunst des abendländischen Frühmittelalters. (= Arbeiten der Hessischen Historischen Kommission – Neue Folge. Vol. 18). Historische Kommission für Hessen, Darmstadiae 2000, ISBN 3-88443-039-4.
  • Stefanie Westphal: Lorscher Evangeliar. In: Peter van den Brink, Sarvenaz Ayooghi (ed.): Karl der Große – Charlemagne. Karls Kunst. Sandstein, Dresdae 2014, ISBN 978-3-95498-093-2, S. 232–235.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Codicem Aureum Laureshamensem spectant.