Capitularium

E Vicipaedia
(Redirectum de Capitularia)
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Capitularium est edictum a regibus praecipue aetate Carolingorum stirpis editum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Capitularia a capella regali edi solebant praeceptaque habendae administrationis atque iudicandi necnon rerum militarium atque ecclesiasticarum curendarum continuerunt. Litteris mandata ductuque mediae Latiniatis scripta sunt. Cum varias in partes divisa ederentur, nomen a singulis capitulis traxerunt.

Magni momenti historiae oeconomicae Europae occidentalis fuerunt cum exempli gratia cultum modumque serendi stirpium instituerunt. Inter gravissima capitularia tractatus nominis Admonitio generalis anni 789 numeratur, quo omnia praecepta Caroli Magni breviter commemorentur, et dictum Capitulare de villis anni 795, id quod reinstitutioni dominiorum regalium in Aquitania sitorum usui fuit.

Capitularia saepe a loco perscriptionis nomen tenent, cuius rei exemplo sunt Capitulare Heristaliense (779) et Capitulare Theudonevillense (805).

Etiamsi regi erat potestas legum ferendarum, ipse coactus erat consensum nobilium in quodam conventu rogare. Cum reges initio hunc consensum per speciem tantum assequi conati essent, labente eorum potestate eis contendendum erat, ut nobilium benevolentiam caperent.

Capitularia litteris mandata etiam proclamatione orali ubique in imperio confirmari oportebant, quo munere plerumque duces atque episcopi necnon nuntii regales fungebantur.

Mos edendorum capitulariorum imprimis regnante Carolo Magno et Ludovico Pio prole valebat. Imperantis quidem Caroli nepotibus hic modus legis legendae mox ex consuetudine venit.