Quantum redactiones paginae "Erythrae (Ionia)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 30: Linea 30:
<div class="references-small"><references /></div>
<div class="references-small"><references /></div>
== Fontes antiqui ==
== Fontes antiqui ==
*{{Pausanias}} VII.5.5-9
*
*{{Strabo}} XIV.1.34
*{{Strabo}} XIV.1.34



Emendatio ex 16:15, 17 Februarii 2020

Vide etiam paginam discretivam: Erythrae (discretiva)

Ruinae amphitheatri Erythrarum

Erythrae, -arum f. (Graece Ἐρυθραί, Neograece Λυθρί, Turcice Ildırı) est oppidum parvum Turciae quae sub monte Coryco iacet inter ruinas urbis satis clari Ioniae antiquae. Ibi olim vites cultae sunt. Archestratus igitur de φερεσταφύλοις Ἐρυθραῖς scil. "Erythris viniferis" cantat (vide infra); incolae Mimantis montis, qui ad boream versus surgit, Herculem adorabant "Ipoctonum", scilicet qui ipes vitium interficit.[1] Ibi et silvae virebant venatoribus prosperae.[2] Panem Erythrarum pistoresque Lydos laudavit saeculo IV a.C.n. Archestratus:

Principio munus eloquar Cereris Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο
pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone. Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν ...
qui Erythris uvarum fertilibus clibano educitur, ἐν δὲ φερεσταφύλοις Ἐρυθραῖς ἐκ κλιβάνου ἐλθὼν
albus, speciosa pulchritudine nitens, cenantem te oblectabit ... λευκὸς ἁβραῖς θάλλων ὥραις τέρψει παρὰ δεῖπνον ...
Esto tibi domi Phoenix quidam aut Lydus Ἔστω δή σοι ἀνὴρ Φοῖνιξ ἢ Λυδὸς ἐν οἴκῳ,
Qui tui palati gnarus quotidie ὅστις ἐπιστήμων ἔσται σίτοιο κατ´ ἦμαρ
Ut iusseris omnifarias panis species conficiat.[3] παντοίας ἰδέας τεύχειν, ὡς ἂν σὺ κελεύῃς.[4]


Notae

  1. Strabo, Geographica 13.1.64
  2. Strabo, Geographica 14.1.33
  3. Versio Dalechampii
  4. Archestratus, Hedypathia frr. 5-6 Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 111e, 112b

Fontes antiqui

Nexus externi

  • Erythrae inter urbes Ioniae (Francogallice)

Bibliographia