Quantum redactiones paginae "Resistentia electrica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
m nex ad calc. diff.
Linea 48: Linea 48:
Tamen elementorum electricorum resistentia atque conductantia erui queat, vero resistentia non linearis apparet non constanter, sed variabiliter, mutationes fluxi aut tensionis sequens. Hic duo typi resistentiae dividuntur:
Tamen elementorum electricorum resistentia atque conductantia erui queat, vero resistentia non linearis apparet non constanter, sed variabiliter, mutationes fluxi aut tensionis sequens. Hic duo typi resistentiae dividuntur:
* resistentia ''statica'' — definitio normalis, resistentia est tensio per fluxum divisa
* resistentia ''statica'' — definitio normalis, resistentia est tensio per fluxum divisa
* resistentia ''differentialis'' (vel ''dynamica'') — est derivatio prima tensionis per fluxum divisae
* resistentia ''differentialis'' (vel ''dynamica'') — est [[Calculus differentialis|derivatio prima]] tensionis per fluxum divisae


== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 22:28, 5 Martii 2018

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Electrona (caerulea) in crystallo metallico (rubro) fluentia, depicta secundum theoriam primitivam a Paulo Drude creatam qua atomi metallicae velocitatem electronum affluxi ad dextram impedunt.

Resistentia electrica[1] dicitur magnitudo vehementiae qua elementum electronicum quoddam fluxionem electricam impedit. In Systemate Unitatium Internationali, resistentiae unitas est ohmium (symbolum Ω). In restitoriis, quibus commune in circuitibus electricis utuntur, resistentiae inter unum et milionem Ω habentur.

Mensura et definitio

Resistentiae unitas nominatur "ohmium," de nomine Georgii Simonis Ohm (1789–1854), investigatoris qui restitorii resistentiam R definivit sicut tensio electrica V a fluxione electrica I divisa:[2]

vel aequivalenter

ubi I est amperiis, V est voltiis, et R est Ohmiis.

Resistivitas

Materiae resistivae exemplum contactis electricis utrimque, aream A et longitudinem L monstrans.

Resisistivitas[1] est materiae proprietas independens geometriae. Sua unitas est ohmium-metrum (symbolum Ωm). Elementi electronici resistentia, quae manifeste in sua resistivitate geometriaque pendet, datur via[2].

ubi est materiae resistivitas, est materiae longitudo, et area contacti[3] sua (vel materiae latitudo a altitudine multiplicata). Ita resistentia est duplex filo de longitudine duplice, triplex triplice.

Superconductra sunt materiae cuius resistivitas est exactiter zerum, conductra cuius resistivitas est circiter 10-8 Ωm, insulatra cuius resistentia est circiter 10+16 Ωm, et semiconductra cuius resistentia est inter ~10-8 Ω m et ~10+16 Ω m.

Materiae ohmicae et anohmicae

Ohmica est quaelibet materia cuius resistentia R sit constans. In talibus materiis, tensio duplex duplicem fluxionem electricam producit, triplex triplicem; sed multae materiae, exempli gratia semiconductra et superconductra, manifeste non sunt ohmica, et dicuntur igitur anohmica.

Quamquam fluxiones in materiis anohmicis non sunt tensioni electricae proportionales, ad definire resistentia etiam formula R = V/I utimur. Nunc, tamen, resistentia R non est constans, sed est functio fluxionis electricae, id est: R = R(I).

Conductantia

Conductantia G est quantitas reciproca quae materiae resistentiam R indirecte quoque micat, definita secundum

Conductantiae unitas est reciprocus ohmii vel "Siemens" (olim mho, quo verbo litterae ohmii invertuntur), de nomine Ernesti Werner von Siemens (1816–1892). Similiter, conductivitas dicitur quantitas reciproca resisitivitatis:

sic ut

.

Resistentia statica et resistentia differentialis

Quattuor curvae insignia fluxi-tensionis elementorum electronicorum: duo restitoria, una diodus, una pila. Quo curva et recta et in origine exprimi licet, elementum ohmica dicitur, ut restitoriorum. Contrarie autem sunt diodus (non curva recta) et pila (non originem transiens) elementa non ohmica.

Pluria elementorum electricorum, ut diodi vel pilae legi Ohmiensi non respondent. Illa non ohmica sive non linearia vocari solent, quia curva insigne fluxi-tensionis nec recta nec in origine exprimi potest.

Tamen elementorum electricorum resistentia atque conductantia erui queat, vero resistentia non linearis apparet non constanter, sed variabiliter, mutationes fluxi aut tensionis sequens. Hic duo typi resistentiae dividuntur:

  • resistentia statica — definitio normalis, resistentia est tensio per fluxum divisa
  • resistentia differentialis (vel dynamica) — est derivatio prima tensionis per fluxum divisae

Notae

  1. 1.0 1.1 Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  2. 2.0 2.1 H. D. Young, R. A. Freedman, et A. L. Ford, University Physics with Modern Physics, undecima editio (San Francisco: Pearson Education, 2004).
  3. Contactum dicitur ubi unio elementi electronici et fili conductralis fit.

Nexus interni