Quantum redactiones paginae "Virtus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
de honore
Fixed typo. Reipsa in re ipsa
Linea 12: Linea 12:
:virtus, quaerendae finem rei scire modumque,

:virtus, quaerendae finem rei scire modumque,

:virtus divitiis pretium persolvere posse,

:virtus divitiis pretium persolvere posse,

:virtus, id dare quod reipsa debetur honori,

:virtus, id dare quod rei psa debetur honori,

:hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,

:hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,

:contra, defensorem hominum morumque bonorum,

:contra, defensorem hominum morumque bonorum,

Emendatio ex 15:21, 19 Februarii 2018

Effigies Virtutis (Graece ἀρετή) Ephesi in Turcia.

Virtus (-utis, f.) (Graece ἀρετή) est dispositio quaedam morum, qua ad recte vivendum homines commoventur.

Hanc virtutis definitionem invenies in Lucilii poetae editione a Vernerio Krenkel curata, fragmentis 1342. ad 1354:

Virtus, Albine, est pretium persolvere verum
quis in versamur, quis vivimus rebus potesse,
virtus est homini scire id quod quaeque habeat res,
virtus scire homini rectum, utile quid sit, honestum,
quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum,
virtus, quaerendae finem rei scire modumque,
virtus divitiis pretium persolvere posse,
virtus, id dare quod rei psa debetur honori,
hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
contra, defensorem hominum morumque bonorum,
hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum,
commoda praeterea patriai prima putare,
deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

Etiam Marcus Tullius Cicero dixit apud "Pro A. Licinio Archia Poeta Orationem" de virtute:

"An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt, consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam?"

Septem virtutes importantissimae theologia catholica habet, quarum tres theologales vel theologicae et quattuor cardinales dicuntur, deinde pleraeque virtutes humanae sunt.[1]

Virtutes

Nota

1. 7 virtutes (Latine) apud Civitatem Vaticanam: Sanctam Sedem.

Nexus interni