Roman numeral 10000 CC DD.svg

Altruismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Altruismus (Francogallice altruisme, deductum ab altrui, forma autrui latinissanti) est animi habitus alterius alterorumve utilitati inserviens. Qui igitur altruistice se gerit, alteros adiuvat eorumque bonum respicit etiam suo incommodo. Praesertim antea altruismus nihil aliud nisi egoismus clandestinus putari solebat. Opinio enim erat, hominem natura egoistam esse. Hodie autem constat hominem, licet certe in se quisque incumbat, etiam capacem esse alterorum quoque salutem respiciendi. Quod imprimis ex amicitia cotidiana apparet, in qua suam quisque utilitatem respicit alterius utilitatis non oblitus. Inter amicos bonum continuo revertitur, nec causa amicitiae verae in sententiolam q.e. "do ut des" redigi potest. In amicitia altruismus et egoismus inter se confundi videntur.

De origine huius notionis[recensere | fontem recensere]

Augustus Comte, positivismi creator, primus verbo altruismi usus est in libro Cathécisme positiviste (1852) inscripto.[1] Quo in libro positivisticam instituit religionem, in qua Humanitas (Humanité) Dei vice fungitur. In sermone inter feminam et Humanitatis sacerdotem serta "problema grave" humanum tractatur: egoismum subiciendum esse altruismo,[2] in quo harmonia moralis posita est.[3]

De natura humana[recensere | fontem recensere]

Ea estne natura humana, quae suo tantum bono consulat? Quod Comte vix neget, quippe cui egoismus homini superandus cordi esse videtur. Item etiam iam Thomas Hobbes, cuius condicio naturalis in "bello omnium contra omnes" consistebat.[4] Nec dubium est, quin quisque nostrum in se ipsum incumbat. Naturale est enim cuique homini, ut mundum prospiciat profectus a se ipso, quippe quem quisque optime (aut melius quam alteros animos) cognovit. Itaque homines suum quisque mundum sibi repraesentant ab alteris praesentia adfecti, quod quidem non obstat, quo minus in vitae status alterorum animo se insinuare possint. Altruismus et egoismus, quamvis notiones contrariae sint, in eodem homine una esse posse videntur, nam de necessariis integri hominis partibus agitur. Hoc est enim principium altruismi: alteris prodesse atque ab alteris affici. Sine altruismo normas sociales adsumere non possimus nec cum alteris cooperationem inire queamus. Constat igitur altruismum esse partem socialem hominis.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Comte (1852/2002: 32, 78, 81, 82, 102, 138, 190).
  2. Comte (1852/2002: 82; cf. 190).
  3. Comte (1852/2002: 138).
  4. Hobbes (1651/1668: cap. XIV 66-72).

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Batson, Charles (1991). The altruism question. Mahwah: Erlbaum.
  • Comte, Auguste (1852) Catéchisme positiviste ou sommaire exposition de la religion universelle en onze entretiens systématiques entre une Femme et un Prêtre de l'Humanité. Lutetiae: domus editoria propria. (Édition électronique réalisée par Jean-Marie Tremblay, 2002.)
  • Hobbes, Thomas (1651/1668) Leviathen sive de Materia, Forma, & Potestate Civitatis Ecclesiasticae et Civilis. [Editio principalis Anglica anno 1651 e prelo prolata est.]
  • Knox, T. (1999). The volunteer's folly and socio-economic man. Some thoughts on altruism, rationality, and community. Journal of Socio-Economics 28 (4): 475–967.
  • Piliavin, J. A., & Charng, H.-W. (1990). Altruism: A review of recent theory and research. American Sociological Review 16: 27-65.