Quantum redactiones paginae "Campi (Nivata)" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Summarium vacuum
mNo edit summary
Ad {{Creanda|en|Tule Springs Archaeological Site|fontes Tule}} intra urbis limites locus palaeontologicus effossus est. Vestigia animalium [[aevum glaciale|aevo glaciali]] annis inter 28 000 et 23 800 (speciei ''[[Mammuthus columbi|Mammuthi columbi]]'' aliarumque), hominum insuper et animalium annis inter 11 000 et 9 000 viventium reperta sunt, qui homines utensilibus e lapide ossibusque factis venabantur. Multo recentius ab anno fere 700 p.C.n. populus [[Paiute]] {{Creanda|en|Las Vegas Valley|vallis Canpensis|vallem Campensem}} frequentare coeperunt.
 
[[Antonius Armijo]], qui anno [[1829]] viam breviorem ab urbe [[Sancta Fides (Novum Mexicum)|Sanctae Fidei]] [[Novum Mexicum|Novi Mexici]] ad [[Angelopolis|Angelopolim]] [[California]]e tendentem quaerebat, primus [[Hispani|Hispanorum]] in hanc vallem penetravit. Exploratorem iuvenem [[Raphael Rivera|Raphaelem Rivera]] meridiead meridiem versus emisit ut vallis curiose inspiceretur, qui primus {{Creanda|en|Las Vegas Springs|fontes Campenses}} repperit, etiam hodie media urbe visitandos sed iam diu propter extractionem aquarum subterranearum siccos. Ab insequenti anno mercatores Hispani novam viam ab Armijo patefactam adhibebantur, viis longioribus relictis. [[Ioannes Carolus Frémont]] [[Georgia (civitas)|Georgia]]e nativus, eandem fere viam anno [[1844]] explorans (quam {{Creanda|en|Old Spanish Trail|callis Hispanica vetus|callem Hispanicam veterem}} nuncupavit) breviusque secans per fontes ipsos Campenses transivit.
 
[[Fasciculus:Fremont Street 1952.JPG|thumb|''[[Via Fremont (Campi)|Fremont Street]]'' (ad honorem [[Ioannes Carolus Frémont|exploratoris]] nominata) annis 1950 picta]]

Tabula navigationis