Moles Hooverana

E Vicipaedia
Moles Hooverana. Photographema ab Ansel Adams factum, 1942.

Moles Hooverana, olim Moles Boulderana appellata, est moles arcuata et gravitationalis in Valle Atra Colorati Fluminis, secundum fines civitatum Arizonae et Nivatae sita. Ex concreto constructa est ab anno 1931 ad 1936 per Magnam Depressionem Oeconomicam et dicata est die 30 Septembris 1935 a Praeside Franklinio D. Roosevelt. Constructio fuit eventus nisus magni, qui milia opificum et operariorum poposcit, ac morte hominum plus quam centum constitit. Moles ex Praeside Herberto Hoover in controversia appellata est.

Ex circa 1900, Valles Atra et Valles Boulderana propinqua investigatae erant ob earum facultatem molis sustinendae quae diluvia contineret, aquam irrigationis praeberet, et energiam hydroelectricam generaret. Tandem anno 1928, Congressus propositum sanxit. Licitatio selecta a consortio Six Companies, Inc. appellato relata est, quod molem construere coepit anno 1931 ineunte. Structura concreta talis magnitudinis numquam exstructa erat, nonnullaeque ex technicis rationibus nondum probabantur. Torridum aestatis caelum et inopia amoenitatum et commodorum prope locum etiam difficultates erant. Nihilominus, Six Companies molem reipublicae foederali die 1 Martii 1936 tradidit, plus quam duos annos ante tempus.

Conspectus fluviatilis in situm Molis Hooveranae, circa 1904.
Operarii in "Jumbo Rig," ad specus Molis Hooveranae terebrandos.
Indi Apache ut alti ascenditores per Molem Hooveranam constructam.
Despectus in altos ascenditores supra Coloratum Flumen.
Columnae Molis Hooveranae concreto implentur. Despectus adverso flumine ex margine Nivatae, Februario 1934.

Moles Hooverana Lacum Mead imponit, maximum lacum artificiosum in Civitatibus Foederatis per volumen patens.[1] Moles prope Urbem Boulderanam Nivatae sita est, municipium primum pro operariis propositi constructionis creatum, circa 30 miliae passuum ad meridiorientem Camporum Nivatae situm. Electricae molis generatores energiam utilitatibus publicae et privatae in Nivata, Arizona, et California praebent. Moles Hooverana est maior illecebra periegesis, quam paene millio hominum quotannis visunt. Strata autocinetica 93, magno in usu, iugum molis peragrabat usque ad Octobrem 2010, cum Circuitus Molis Hooveranae se panderet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bartojay, Katie, et Joy Westin. 1020. Long-Term Properties of Hoover Dam Mass Concrete. In Hoover Dam 75th Anniversary History Symposium, ed. Richard L. Wiltshire, David R. Gilbert, et Jerry R. Rogers, 74–84. Campis: American Society of Civil Engineers. ISBN 9780784411414.
  • Bureau of Reclamation. 2006. Reclamation: Managing Water in the West: Hoover Dam. US Department of the Interior.
  • Cohn, Jeffrey. 2001. Resurrecting the Dammed: A Look at Colorado River Restoration. BioScience 51(12):998–1003. doi:10.1641/0006-3568(2001)051[0998:RTDALA]2.0.CO;2 (situs venalis).
  • Dunar, Andrew J., et Dennis McBride. 1993, 2001. Building Hoover Dam: An Oral History of the Great Depression. Reno Nivatae: University of Nevada Press. ISBN 9780874174892.
  • Fiedler, William R.2010. Performance of Spillway Structures Using Hoover Dam Spillways as a Benchmark. In Hoover Dam 75th Anniversary History Symposium, ed. Richard L. Wiltshire, David R. Gilbert, et Jerry R. Rogers, 267–287. Campis: American Society of Civil Engineers. ISBN 9780784411414.
  • Glenn, Edward P., Christopher Lee, Richard Felger, et Scott Zengel. 1996. Effects of Water Management on the Wetlands of the Colorado River Delta, Mexico. Conservation Biology 10(4):1175–1186. doi:10.1046/j.1523-1739.1996.10041175.x. JSTOR 2387153 (situs venalis).
  • Hiltzik, Michael A. 2010. Colossus: Hoover Dam and the Making of the American Century. Novi Eboraci: Free Press. ISBN 9781416532163.
  • Minckley, W. L., Paul C. Marsh, James E. Deacon, Thomas E. Dowling, Philip W. Hedrick, William J. Matthews, et Gordon Mueller. 2003. A Conservation Plan for Native Fishes of the Lower Colorado River. BioScience 53(3):219–234. ISSN 00063568. doi:10.1641/0006-3568(2003)053[0219:ACPFNF]2.0.CO;2 [situs venalis].
  • Rodriguez, C. A., K. W. Flessa, M. S. Téllez-Duarte, D. L. Dettman, et G. A. Ávila-Serrano. 2001. Macrofaunal and isotopic estimates of the former extent of the Colorado River estuary, upper Gulf of California, México. Journal of Arid Environments 49:183–193. doi:10.1006/jare.2001.0845. PDF.
  • Rogers, J. David. 2005. Hoover Dam: Grout Curtain Failure and Lessons Learned in Site Characterization. PDF, 22 Septembris.
  • Rogers, J. David. 2010. Hoover Dam: Evolution of the Dam's Design. In Hoover Dam 75th Anniversary History Symposium, ed. Richard L. Wiltshire, David R. Gilbert, et Jerry R. Rogers, 85–123. Campis: American Society of Civil Engineers. ISBN 9780784411414.
  • Schmidt, John C., Robert H. Webb, Richard A. Valdez, G. Richard Marzolf, et Lawrence E. Stevens. 1998. Science and Values in River Restoration in the Grand Canyon. BioScience 48(9):735–774. doi:10.2307/1313336. JSTOR 1313336.
  • Stevens, Joseph E. 1988. Hoover Dam: An American Adventure. Normanniae: University of Oklahoma Press. ISBN 9780806122830.
  • The Story of the Hoover Dam. 2006. Campis: Nevada Publications, Inc. 9780913814796.
  • True, Jere, et Victoria Tupper Kirby. 2009. Allen Tupper True: An American Artist. Franciscopoli: Canyon Leap. ISBN 9780981723815.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Molem Hooveranam spectant (Hoover Dam, Colorado River, Hoover Dam).