Quantum redactiones paginae "Aërodromus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
m non iam inter 10,000 paginas
Linea 30: Linea 30:
[[Categoria:Aeroportus|!]]
[[Categoria:Aeroportus|!]]
[[Categoria:Aerinavigatio]]
[[Categoria:Aerinavigatio]]

{{Myrias|Technologia}}

Emendatio ex 17:05, 17 Iunii 2016

Aërodromus aëroportus Bruxellarum (2009).

Aerodromus[1][2] est curriculum rectangulare aëroplanis delabentibus paratum[3] sive aëroportus pars, de qua avolant et ad quam advolant aëroplana.

Aerodromi in aeroportu sic aedificari solent, ut aeroplana et avolantia et advolantia vento adverso uti possint, nam constat ventum adversum secundo vento utiliorem esse. Adverso enim vento velocitas aeris maior est quam secundo vento, quo fit, ut vis portatrix aeroplani in maius crescat.

Stratum

Aerodromi ex bitumine vel rudere concreto facti sunt; naturales etiam in campo gramineo consistunt.

Materia in charta aëroportus cum tribus litteris maiusculis describitur. Bitumen, rudus concretum, gramen et glarea frequentissime adhibentur.

Sigla haec significant, exempli gratia:

Notae

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001.
  2. Etiam aërodromos, in John C. Traupman, Latin-English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 645, s.v. runway.
  3. Cf. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009 [s.v. landningsbana].

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad aërodromum spectant.