Quantum redactiones paginae "Hugo Simberg" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Imago Hugonis Simberg anno [[1907 picta, quae Simberg ipsum describit.]] '''Hugo Gerhard Simberg''' (natus 24 Iunii...'
 
m bot: trying to fix redlink to commons
Linea 18: Linea 18:


== Nexus externi ==
== Nexus externi ==
{{communia|Hugo Simberg|Hugonem Simberg}}
{{CommuniaCat|Hugo Simberg|Hugonem Simberg}}


{{Lifetime|1873|1917|Simberg, Hugo}}
{{Lifetime|1873|1917|Simberg, Hugo}}

Emendatio ex 22:45, 5 Ianuarii 2016

Imago Hugonis Simberg anno 1907 picta, quae Simberg ipsum describit.

Hugo Gerhard Simberg (natus 24 Iunii 1873 Fredericiae, mortuus 17 Iulii 1917 in Ähtäri Finniae) fuit pictor Finnicus.

Simberg primum Viburgi arti pingendi studuit ab anno 1891, deinde Helsingiae annis 18931895, ab anno autem 1895 discipulus erat Akseli Gallen-Kallelae pictoris, qui iam eo tempore bonam assectus erat famam.

Anno 1903 Ecclesia Cathedralis Tamperensis aedificari coepta est Tammerforsiae, et Hugoni Simberg et Magno Enckell mandatum est ecclesiam picturis ornare. Simberg duas picturas in parietem, Haavoittunut enkeli et Kuoleman puutarha (vide imagines infra) atque in partem mediam ecclesiae longum opus Köynnöksenkantajat pinxit. Haec facta sunt fortasse notissima opera eius.

Pinacotheca

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hugonem Simberg spectant.