Akseli Gallen-Kallela

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Akseli Gallen-Kallela

Akseli Gallen-Kallela (26 Aprilis 1865 Arctopoli natus; 7 Martii 1931 Holmiae, in Suecia mortuus) fuit unus ex potentissimis pictoribus Finnicis, notus inter alia picturis saeculo nono decimo exeunte depictis, quarum argumenta ex Kalevala, carmine epico proprio Finniae, sumpsit. Multum valuisse existimatur ad artem pingendi Finnicam. Operis suis nationalismum, symbolismum, realismum repraesentavit. Ut fautor nationalismi Finnici fuerit, etiam eo videtur, quod circiter anno 1907 nomen principale suum Suecicum Axel Gallén convertit in Akseli Gallen-Kallela, ut nomen Finnicum sonet.

Annis 1880 arti pingendi Lutetiae studebat, ubi vitam inaequalem et artificiosam picturis descripsit, sed magis magisque studiosus factus est naturae et mythologiae Finnicae depingendarum. Saeculo vicesimo ineunte etiam opera tectoria creare incohavit, quorum pingendorum in Italia peritus factus erat. Inter alia opera tectoria in quodam mausoleo Arctopoli in sua patria confecit. Annis volventibus magis magisque naturam describebat confecitque aliquot picturarum colorum variorum itinere suo in Africa.

Anno 1931 pneumoniá defunctus est Hafniá in Finniam redeuns. Sepultus est in sepulcretum Hietaniemi, Helsingiae, in locum collis artificium nominatum, qui collis est artificiis bene meritis dedicatus.

Opera[recensere | fontem recensere]

Picturae Kalevalenses[recensere | fontem recensere]

Opera alia[recensere | fontem recensere]