Quantum redactiones paginae "Facultas laborandi" differant

Jump to navigation Jump to search
de proletariato
(de notionibus)
(de proletariato)
'''Facultas laborandi'''<ref>[[Theodorus Meyer]]: ''Ius naturae speciale,'' pars 2. [[Friburgum Brisgoviae|Friburgi Brisgoviae]]: Herder; [[Vindobona]]e [[Argentoratum|Argentorati]], [[Monachium|Monachii]], [[Urbs Sancti Ludovici|S. Ludovi Americae]]. [[1900]]. P. 152.</ref>, [[Germanice]] ''Arbeitskraft'', [[Francogallice]] ''force de travail'', [[Anglice]] ''labour power'', est notio in doctrina [[Carolus Marx|Caroli Marx]] maioris momenti in critica sua oeconomiae capitalisticae. Marxius sibi vindicat se invenisse operarios non simpliciter pro laboribus suis mercem accipere sed suam laborandi facultatem instar [[merx|mercis]] venum dare.
 
In oeconomia capitalistica facultas laborandi est [[merx]] quam in mercatura [[operarius|operarii]] venum dant et [[capitalismus|capitalistae]] seu [[conductor]]es emunt. [[Opifex|Operarius]] vel [[laboratorproletariatus|proletariati]] pro merce sua quae est facultas laborandi mercedem accipit quae e parte capitalistae est [[capitale variabile]].
 
Capitalista facultatem laborandi operarii [[usurpatio|usurpat]] ut [[productio (oeconomia)|fabricet bona vel servitia]]. Secundum [[Placita Marxiana|Placitam Marxianam]] [[theoria valoris|valoris theoriam]] [[valor (oeconomia)|valor]] facultatis laborandi est minor valore bonorum perfectorum quia merces operario necessariae breviore temporis spatio fabricantur quam quae operarius in fabrica ex pacto cum conductore concluso fabricare debet.
19 624

recensiones

Tabula navigationis