Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius Merula" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Lucius Cornelius Merula''' (natus die ignoto - mortuus anno 87 a.C.n. Romae) fuit vir publicus Romanus. == Cursus honorum == Merula...'
(eadem)

Emendatio ex 08:28, 13 Septembris 2014

Lucius Cornelius Merula (natus die ignoto - mortuus anno 87 a.C.n. Romae) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum

Merula flamen dialis erat et anno 90 a.C.n. aut antea ad praeturam pervenit. Anno 87 Gnaeus una cum Lucio Cornelio Cinna consul electus est. Factioni Sullae favebat et Cinnam collegam, qui Gaium Marium ex exilio revocare conabatur, ex urbe vi expulit. Octavius Merulam in eius locum consulem creari iussit. Mario in Italiam reverso Cinna Romam aggressus est atque expugnabat. Octavius cum aliis optimatibus eodem anno anno necatus est, Merula a consulatu se abdicavit atque flaminis dialis honorem deposuit. Tamen a factione Cinnae iudicium in eum praeparatus est. Ita mortem sua manu quaesivit[1].

Bibliographia

Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 60] C. Merula, L." in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 176.

Notae

  1. Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 286-328