Quantum redactiones paginae "Columna vertebralis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
m nova formula illarum 10,000 paginarum
Linea 33: Linea 33:


[[Categoria:Ossa]]
[[Categoria:Ossa]]

{{Myrias|Biologia}}

Emendatio ex 16:37, 19 Maii 2014

Columna vertebralis hominis

Columna vertebralis[1] sive spinalis dorsalis[2] seu spina dorsi[3] est in Animalibus Vertebratis, ergo etiam in Homine, complexus 32–34 ossium, quae vertebrae dicuntur, et discorum intervertebralium qui inter vertebras sunt. Columna vertebralis corpus sustinet tegensque medullam spinalem.

Columna vertebralis Hominis in quinque partes divisa est:

  • Columna cervicalis e septem vertebris cervicalibus constituta (pars rubra picta in imagine);
  • Columna dorsalis e duodecim vertebris thoracicis constituta (pars caerulea picta in imagine);
  • Columna lumbaris e quinque vertebris lumbaribus constituta (pars flava picta in imagine);
  • Sacrum e quinque vertebris sacris constitutum (pars viridis picta in imagine);
  • Coccyx e quattuor vertebris coccigeis constitutus (pars violacea picta in imagine), quae in plerisque Vertebratis caudam formant.


Ligamenta columnae vertebralis


Notae

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
  2. Triepel, H. (1910). Nomina Anatomica. Mit Unterstützung von Fachphilologen. Wiesbaden: Verlag J.F. Bergmann.
  3. Nomen. Il nuovissimo Campanini-Carboni latino-italiano italiano-latino (Taurini: Paravia, Mondadori, 2003)


Vide etiam

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!