Quantum redactiones paginae "Iosephopolis (California)" differant

E Vicipaedia
Since Iosephopolis is attested, and Fanum Sancti Iosephi is not, changed the lemma and all mentions.
m Robert.Baruch movit paginam Fanum Sancti Iosephi (California) ad Iosephopolis (California): Iosephopolis is attested, but Fanum Sancti Iosephi is not.
(eadem)

Emendatio ex 05:13, 29 Decembris 2013

Formula:Urbs Civitatum Foederatarum Americae

Sanctus Iosephus circa annum 1875 (tabula Anglice signata).
Despectus in mediam urbem.

Iosephopolis[1][2] (Anglice San Jose, Hispanice San José) est urbs circiter 950 000 incolarum in California septentrionali sita. Franciscopolis praeclarior est atque superficie maior, sed Iosephopolis plures incolas habet, quod igitur post Angelopolim et Didacopolim est maxima civitatis urbs.

Iosephopolis in media Silicio Valle situm est, ubi multae societates ad technologias computatrales fabricandas se locant.

Urbs, anno 1770 condita, anno 1850 facta est primum Californiae caput sub vexillo Civitatum Foederatarum. Numerus civium in altera saeculi vicensimi parte locis suburbanis impletis multum crevit. Fine decennii 200, societates interretiales celeriter creverunt, quae autem brevi tempore celerius ceciderunt.

Decennio 197, Herbertus Bacharach carmen "Scisne viam ad Sanctum Iosephum" composuit, quod Dionna Warwick anno 1968 insigniter cecinit.

Iosephopolis sedes societatis mercatoriae Ebay est, in qua usores res auctione emere et vendere possunt.

De etymologia

Die 29 Novembris 1777 oppidum a milite Iosepho Ioaquin Moraga, Pueblo de San José de Guadalupe (Hispanice; Latine Oppidum Sancti Iosephi Guadalupensis) nominatum, conditum est.[3]

Notae

  1. "Nomina Locorum" apud Boreoccidentales
  2. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 275, s.v. San José.
  3. Clyde Arbuckle (1986). Clyde Arbuckle's History of San Jose. Smith McKay Printing 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!