Quantum redactiones paginae "Bonifatius (sanctus)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 32 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q160445 sunt
Willibaldus: Vita Sancti Bonifatii
Linea 23: Linea 23:


[[Papa]] [[Pius XII]] eo [[Encyclica Epistula]] [[Ecclesiae fastos]] die [[5 Iunii]] [[1954]] millesimo ducentesimo anno iubilaei [[mors|mortis]] tempore promulgata dicavit.
[[Papa]] [[Pius XII]] eo [[Encyclica Epistula]] [[Ecclesiae fastos]] die [[5 Iunii]] [[1954]] millesimo ducentesimo anno iubilaei [[mors|mortis]] tempore promulgata dicavit.

==Nexus externi==
*[http://www.europeanaregia.eu/en/manuscripts/munich-bayerische-staatsbibliothek-clm-1086/en Willibaldus: Vita Sancti Bonifatii. Walburga Heidenheimensis: Vita SS. Willibaldi et Wynnebaldi]


[[Categoria:Sancti]]
[[Categoria:Sancti]]

Emendatio ex 01:17, 5 Iunii 2013

Sanctus Bonifatius

Episcopus et Martyr
Natus circa 672Crediton (Wessex)
Mortuus 5 Iunii 754Dokkum (Frisia)
Attributa securis, liber; fons; vulpes; quercus; corvus; gladius
Patronus braciatores, Fulda, Nederlandia, Germania, sartores
Index Sanctorum
Imagines ex vita Sancti Bonifatii - Baptismus pagani (supra) et mors (infra), Saeculi XI (Sacramentarius ex Fulda)

Sanctus Bonifatius Winfridus (natus in Anglia circa annum 673; obiit die 5 Iunii 754 aut 755), fuit episcopus et martyr. Nomen eius a parentibus datum fuit "Wynfreth" (etiam: Wynfnith, Winfrid, Winfried; Latine Winfridus sive Vinfridus), nomen "Bonifatius" ei a papa Gregorio II datum est.

Vita

Bonifatius, apud Anglos natus est circa annum sexcentesimum septuagesimum tertium. Monasterium Exeterense ingressus et sacerdotio auctus, magno animarum lucro in praedicatoris munere est versatus. Anno septingentesimo undevicesimo, in Germaniam profectus, zelo augendae fidei accensus, apud Frisones evangelium praedicavit. In Angliam reversus, cum per biennium monasterio sanctissime praefuisset, superioris munere abdicato, Romam se contulit, ubi a Gregorio Papa secundo Bonifatii nomen accepit, et in Germaniam missus, Thuringiae Saxoniaeque populos fidem Christianam docuit. Ad Frisones reversus, cum Sancto Villibrordo, magno fructu evangelium praedicavit. Mox Romam accersitus, episcopali dignitate insignitur, et in Germaniam iterum profectus, Hassiam et Thuringiam ab idololatriae reliquiis penitus expurgavit. Sedis apostolicae legatus creatus et Moguntinus Archiepiscopus, plures erexit, et, per se vel per discipulos, administravit ecclesias. Frisonibus demum ad idololatriam relapsis evangelium praedicare rursus aggressus, cum Eobano episcopo multisque aliis, iuxta Bornam fluvium cruenta caede peremptus, martyrii palmam accepit, anno septingentesimo quinquagesimo quarto. Corpus in Fuldensi monasterio conditum est, et festum agitur Nonis Iuniis.

Papa Pius XII eo Encyclica Epistula Ecclesiae fastos die 5 Iunii 1954 millesimo ducentesimo anno iubilaei mortis tempore promulgata dicavit.

Nexus externi