Quantum redactiones paginae "Ioanna Anglica (regina Siciliae)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 18 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q235418 sunt
Linea 23: Linea 23:
[[Categoria:Participes tertiae expeditionis sacrae]]
[[Categoria:Participes tertiae expeditionis sacrae]]
[[Categoria:Plantagenistae]]
[[Categoria:Plantagenistae]]

[[ar:جوان ملكة صقلية]]
[[cs:Johana Anglická (1165-1199)]]
[[de:Johanna von England (1165–1199)]]
[[el:Ιωάννα της Αγγλίας]]
[[en:Joan of England, Queen of Sicily]]
[[eo:Johana de Anglio (Reĝino de Sicilio)]]
[[es:Juana de Inglaterra, reina de Sicilia]]
[[fr:Jeanne d'Angleterre (1165-1199)]]
[[hr:Ivana Engleska]]
[[is:Jóhanna Sikileyjardrottning]]
[[it:Giovanna d'Inghilterra]]
[[ja:ジョーン・オブ・イングランド (シチリア王妃)]]
[[nl:Johanna Plantagenet]]
[[no:Johanna av England, dronning av Sicilia]]
[[oc:Joana d'Anglatèrra (1165-1199)]]
[[pt:Joana de Inglaterra, rainha da Sicília]]
[[ru:Иоанна Английская]]
[[sv:Johanna av England]]

Emendatio ex 00:05, 24 Martii 2013

Alienora Aquitaniae (ad sinistram partem imaginis) cum filia Ioanna. Pictura muralis Sacelli Sanctae Radegundis Chinonii
Octo regis Henrici II liberi, scil. Guillelmus, Henricus rex iunior, Ricardus, Mathildis, Galfridus, Alienora, Ioanna et Iohannes. Rotulus regum Angliae: Bibliotheca Britannica MS Royal XIV.B.vi membrana 5 (saec. XIV ineunte)

Ioanna (nata mense Octobris 1165; mortua die 4 Septembris 1199) fuit filia natu minima Henrici II Angliae regis uxorisque Alienorae Aquitaniae. Nupsit die 13 Februarii 1177 Guillelmo II regi Siciliae, cui filium peperit post aliquot dies mortuum. Ita enim Robertus de Torigneio in Chronicis suis sub anno 1182 refert:

Audivimus a quibusdam quod Iohanna uxor Guillermi regis Siciliae ... peperit ei filium primogenitum, quam vocaverunt Boamundum. Qui cum a baptismate reverteretur, pater investivit eum ducatu Apuliae per aureum sceptrum quod in manu gerebat.[1]

Guillelmo anno 1189 devicto et mortuo Ioanna captiva Tancredi successoris facta est. A fratre Ricardo liberata est.

Ioanna iuxta fratrem, cum huius sponsata Berengaria, ad Terram Sanctam in tertia expeditione sacra profecta est. In insula Cypro domnicellam, Isaacii Comneni filiam, incurrit et cum ea Tolosam rediit. Ibi Ioanna Raimundo VI Tolosano nupsit, cui peperit filium Raimundum patris successorem filiamque Ioannam. Anno autem 1199 Ioanna gravida a marito fugit, qui domnicellam Cypri aut uxorem aut paelecem fecit. Ioanna refugium in abbatia Fontis Ebraldi petivit, ibique parturiens mortua est. Iuxta illam filius Raimundus anno 1249 sepultus est.

Notae

Nexus externi