Quantum redactiones paginae "Gryps" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m r2.7.3) (automaton addit: be:Грыфон; mutationes minores
m automaton addit: ml:ഗ്രിഫിൻ
Linea 55: Linea 55:
[[lt:Grifas (mitologija)]]
[[lt:Grifas (mitologija)]]
[[mk:Грифон]]
[[mk:Грифон]]
[[ml:ഗ്രിഫിൻ]]
[[ms:Griffin]]
[[ms:Griffin]]
[[nl:Griffioen]]
[[nl:Griffioen]]

Emendatio ex 12:27, 10 Septembris 2012

Signum gryphis Basilicae Sancti Marci Venetiae.
Gryps.

Gryps (-phis, m.) sive gryphus est animal fabulare corpore leonis, capite aquilae, auribus asini. Femina alas aquilinas habet; mas spinas proiectas habet pro alis et minus frequenter depictus est. Gryps plerumque cruribus quattuor, alis et rostro aviario, unguibus aquilinis pro bracchiis leonis, et auribus asininis e calvaria proiciens repraesentatur. Nonnulli auctores dicunt caudam esse serpentem.

Nidos construit, sicut aquila. Pro ovis achatas parit. Thesauros conditos et aurifodinas custodire dicitur; etiam inimicum equo esse: apud Vergilium legimus iungentur iam grypes equis quod proverbium fuit, rem non fieri posse suggerens; ab hac notione Ludovicus Ariosto saeculo sexto decimo commentus est alterum animal fabulare, iunctum a gryphe equoque: hippogryps, qui nunc in mythologiam vulgarem inivit.

Bibliographia

  • Bisi, Anna Maria. 1965. Il grifone: Storia di un motivo iconografico nell'antico Oriente mediterraneo Romae: Università.
  • Nuttall Encyclopædia. 1907.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad gryphem spectant.