Hippogryps

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rogerius Angelicam liberans, pictura Ludovici Eduardi Rioult anni 1824

Hippogryps[1] est animal fabulosum, partes anteriores grypis posterioresque equi habens. Quamquam talia animalia in imaginibus antiquis et mediaevalibus reperiuntur, hoc nomen primum a Ludovico Ariosto in Orlando furioso anno 1516 introductum est. Nomen creatum est a vocibus Graecis ἵππος, "equus", et γρύψ, "gryps".

Historia[recensere | fontem recensere]

Vergilius in Eclogis suis de coniunctione grypum equorumque scripsit:

Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes?
iungentur iam grypes equis, aeuoque sequenti
cum canibus timidi uenient ad pocula dammae.[2]

Ludovicus Ariostus sic primum de animale huius nominis scripsit:

Non è finto il destrier, ma naturale,
ch’una giumenta generò d’un grifo:
simile al padre avea la piuma e l’ale,
li piedi anteriori, il capo e il grifo;
in tutte l’altre membra parea quale
era la madre, e chiamasi ippogrifo;
che nei monti Rifei vengon, ma rari,
molto di lá dagli aghiacciati mari.[3]

Non fictus est equus, sed naturalis,
quem equa generavit ex grype:
similis patri habebat plumam et alas,
pedes anteriores, caput, rostrum;
in omnibus aliis membris videbatur talis
qualis erat mater, et appellatur hippogryps;
qui in montibus Ripaeis sunt, sed rari,
multum ultra glaciata maria.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam hippogryphos, hippogryphus, et sim. William Smith, A Smaller English-Latin Dictionary (1900), s.v. "hippogriff".
  2. Publius Vergilius Maro, Eclogae 8.26.
  3. Ludovico Ariosto, Orlando Furioso 4.18.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad hippogrypem spectant.