Quantum redactiones paginae "Guillelmus Marescallus" differant
mNo edit summary |
m r2.7.1) (automaton addit: es:William Marshal (1146-1219) |
||
Linea 57: | Linea 57: | ||
[[en:William Marshal, 1st Earl of Pembroke]] |
[[en:William Marshal, 1st Earl of Pembroke]] |
||
[[eo:Vilhelmo Marshal (1-a grafo de Pembroke)]] |
[[eo:Vilhelmo Marshal (1-a grafo de Pembroke)]] |
||
[[es:William Marshal (1146-1219)]] |
|||
[[et:William Marshal]] |
[[et:William Marshal]] |
||
[[fr:Guillaume le Maréchal]] |
[[fr:Guillaume le Maréchal]] |
Emendatio ex 11:12, 30 Maii 2011
Guillelmus communiter marescallus dictus (natus anno 1146; mortuus die 14 Maii 1219) fuit miles et rerum politicarum peritus Angliae, minister et dux exercituum regum Henrici II, Ricardi I, Iohannis et Henrici III, huic iuveni protector et regens. Fuit filius Ioannis Marescalli uxorisque eius Sibyllae. In matrimonium duxit Isabellam de Clare qui suo iure comitissa Penbrochiae erat; Guillelmus ipse dignitate comitis Penbrochiae a rege Iohanne die 27 Maii 1199 laureatus est.
Familia
Liberos decem genuit. Filii quinque in dignitate comitis Penbrochiae ordinatim patri succederunt; omnes autem sine prole mortui sunt. Terrae et dignitates quas congesserat tandem inter filias maritosque earum divisae sunt. Titulum marescalli nactus est Hugo Bigod, comes III Norfolciae, maritus Matildae; hunc titulum etiam hodie duces Norfolciae gerunt. Dignitas comitis Penbrochiae a nepte Ioanna de Monte Canisio (e filia altera natu Ioanna) ad pronepotem Amalricum de Valentia transmissus est.
Diem nativitatis liberorum plurum nescitur. Ordinem autem filiorum filiarumque dederunt Chronica Abbatiae de Tynterne:
- ... vetus Marescallus, qui genuit ... quinque filios et totidem filias ... Vocabantur autem filii ... Willihelmus, Richardus, Gilbertus, Walterus et Ancellimus, quorum quilibet post alium fuit comes Pembrochiae, et singuli eorum obierunt sine haerede. Quorum exitu deficiente, successerunt eis in haereditatem quinque sorores sive filiae praedicti Willielmi Marescalli; quarum prima vocabatur Matilda, secunda Johanna, tercia Isabella ... Quarta filia ... vocabatur Sibilla ... Quinta filia ... vocabatur Eva.[1]
Liberos eorumque matrimonia auctor Histoire de Guillaume le Maréchal compendiose enumerat, filios "Will[ame] ... Ric[ard] ... Gilibert ... Gautiers ... Ansel", filias iam nuptas "Maheut ... Ysabel ... Sebire ... Eve", filiam virginem "Johane".[2]
- Guillelmus Marescallus, natus 1190; mortuus 6 Aprilis 1231; comes II Penbrochiae
- Matilda, nata ante 1195; mortua mense Aprili 1248; comitissa Norfolciae; nuptiis alteris comitissa Surregiae
- Ricardus Marescallus, mortuus 16 Aprilis 1234; comes III Penbrochiae
- Gilbertus Marescallus, mortuus 27 Iunii 1241; comes IV Penbrochiae
- Ioanna, mortua c. 1234; avia Ademari de Valentia comitis Penbrochiae
- Gualterus Marescallus, natus post annum 1198; mortuus die 24 Novembris 1245; comes V Penbrochiae
- Isabella, nata 9 Octobris 1200; mortua 17 Ianuarii 1240; comitissa Hertfordiae; nuptiis alteris comitissa Cornubiae
- Anselmus Marescallus, mortuus 22/24 Decembris 1245
- Sibylla, mortua 27 Aprilis 1245
- Eva, mortua 1246
Fontes de vita Guillelmi Marescalli
- L'histoire de Guillaume le Marechal (iussu filii Guillelmi composita)
Notae
- ↑ Chronica Abbatiae de Tynterne (MS. BL. Cotton Cleopatra C.3, f. 303b) in W. Dugdale; J. Caley, H. Ellis, B. Bandinel edd., Monasticon Anglicanum (6 voll. Londinii, 1817-1830) vol. 5 pp. 270-271
- ↑ Histoire de Guillaume le Maréchal vv. 14860-14990
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Guillelmum Marescallum spectant. |
- "William Marshal" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
- Richard Abels, "William Marshal"
- Catherine Armstrong, "William Marshal"
- Situs privatus de Guillelmo Marescallo
Bibliographia
- David Crouch, William Marshal: Knighthood, War and Chivalry, 1147–1219. 2a ed. Londinii: Longman, 2002
- David Crouch, "Marshal, William (I), fourth earl of Pembroke (c.1146–1219)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
- Georges Duby, Guillaume le Maréchal ou le meilleur chevalier du monde. Lutetiae: Fayard, 1984. ISBN 2-07-032344-7
- Hamilton Hall, "The Marshal Pedigree" in Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 6a ser. vol. 3 (1913) pp. 1-29
- Sidney Painter, William Marshal, Knight-Errant, Baron, and Regent of England. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933
- N. Vincent, "William Marshal, King Henry II and the honour of Châteauroux" in Archives vol. 25 (2000) pp. 1–15