Latinitas nondum censa

Ioanna de Monte Canisio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioanna de Monte Canisio (vulgo Joan de Munchensi; nata inter annos 1226 et 1232; mortua anno 1307) fuit filia Guarini de Monte Canisio uxorisque eius primae Ioannae (filiae Guillelmi Marescalli).

Ioanna anno fere 1247 Guillelmo de Valentia nupsit,[1] qui ex ea filios filiasque septem genuit:

Inter eos Ademarus, patrem supervivens, ab anno 1307 dignitatem comitis Penbrochiae gessit quam eo transmiserat mater.

E libellis rationum Ioannae de Munchensi, impensa annorum 1295/1296 et 1296/1297 enumerantibus, discimus illam crebriter itinera fecisse pauperosque multos adiuvisse.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Chronica Abbatiae de Tynterne (MS. BL. Cotton Cleopatra C.3, f. 303b) in W. Dugdale; J. Caley, H. Ellis, B. Bandinel edd., Monasticon Anglicanum (6 voll. Londinii, 1817-1830. Textus) vol. 5 p. 271
  2. Johnstone (1929) pp. 165-166

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hamilton Hall, "The Marshal Pedigree" in Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 6a ser. vol. 3 (1913) pp. 1-29
  • Hilda Johnstone, "Poor-Relief in the Royal Households of Thirteenth-Century England" in Speculum vol. 4 (1929) pp. 149-167