Ioanna (Guillelmi Marescalli filia)
Ioanna, quae cognomen de Monte Canisio e matrimonio nacta est (nata ante annum 1200; mortua anno fere 1234) fuit filia Guillelmi Marescalli uxorisque eius Isabellae de Clare, liberorum natu septima. Inter annos 1219 et 1222, patre iam mortuo, Ioannam in matrimonium duxit Guarinus de Monte Canisio et ex ea genuit filium Ioannem (qui mortuus est iuvenis anno 1247) et filiam Ioannam. Haec fuerit mater Ademari de Valentia qui titulum comitis Penbrochiae nactus est olim a proavo gestum.
Ioanna laudatur matrimoniumque describitur in Histoire de Guillaume le Maréchal (quod opus Guillelmus, Ioannis frater, anno fere 1225 vel 1226 exscribere iussit):
- Johane, après la mort del pére,
- Remest a marier al frére
- Qui s'en tint molt menbréement,
- Qu'il la maria richement:
- Si hautement fu enpleiée
- Qu'el ne fu pas desparagiée,
- Quer par mariage ensaisi
- Le seignor de Montchenesi,
- Garin, qui a paié se tint
- E ele de ço qu'a lui vint.[1]
Matrimonium prolesque etiam describuntur e Chronicis Abbatiae de Tynterne: "Secunda filia antedicti Willihelmi Marescalli vocabatur Johanna, nupta Warino de Montecaniso, de qua habuit exitum Johannem de Montecaniso qui obiit sine haerede de se, et Johannam sororem eius nuptam domino Willihelmo de Valentia."[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Histoire de Guillaume le Maréchal vv. 14947-14956
- ↑ Chronica Abbatiae de Tynterne (MS. BL. Cotton Cleopatra C.3, f. 303b) in W. Dugdale; J. Caley, H. Ellis, B. Bandinel edd., Monasticon Anglicanum (6 voll. Londinii, 1817-1830) vol. 5 p. 271
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Joan" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Welbore St. Clair Baddeley, A Cotteswold Manor: being the history of Painswick (Glevi: John Bellows, 1907) pp. 70-83 Textus apud archive.org
- Hamilton Hall, "The Marshal Pedigree" in Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 6a ser. vol. 3 (1913) pp. 1-29
- H. W. Ridgeway, "Munchensi, Warin de (c.1195–1255)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis