Quantum redactiones paginae "Gaius Iulius Hyginus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
m bot addit: hu:Hyginus
Linea 33: Linea 33:
[[fi:Gaius Iulius Hyginus]]
[[fi:Gaius Iulius Hyginus]]
[[fr:Caius Julius Hyginus]]
[[fr:Caius Julius Hyginus]]
[[hu:Hyginus]]
[[it:Gaio Giulio Igino]]
[[it:Gaio Giulio Igino]]
[[ja:ガイウス・ユリウス・ヒュギーヌス]]
[[ja:ガイウス・ユリウス・ヒュギーヌス]]

Emendatio ex 03:37, 24 Septembris 2010

Vide etiam paginam discretivam: Hyginus

Gaius Iulius Hyginus fuit libertus Romae (circa 65 a.C.n. - 17) quem Augustus bibliothecae Palatinae praefecit.[1] Hyginus commentarios in Vergilium, opera de agricultura apibusque, multa alia scripsit, quorum nulla supersunt. Secundum Oxford Classical Dictionary, tertiam editionem, hic Hyginus non idem est ac Hyginus mythographus. Quibusdam enim latinitas mythographi indigna visa est quae ad aureum saeculum litterarum Latinarum pertineret. Non omnes tamen idem iudicant : nam Johannes Yvinus Boriaud in praefatione editionis[2] suae Latinae/Francogallicae Fabularum (1997) post criticam disputationem concludit, ex his quae hodie scimus, nihil obstare videri quin mythographus et bibliothecarius Augusti unus et idem homo esse potuerit.

Hic Hyginus grammaticam quoque in ludo docuit et familiariter cum poeta Ovidio (qui eum in Tristibus [3] memorat) et historico Gaio Licinio vixit..

Notae

  1. Suetonius Gram. 20
  2. Paris : Les Belles Lettres,1997.
  3. III,14. Eius amicus fuisse videtur.

Bibliographia