Martii 2024 pagina mensualis Vicipaediae Latinae

Nuntius pelliculae nuper divulgatae
Nuntius pelliculae nuper divulgatae

The 39 Steps ('Gradus undequadraginta') est pellicula Britannica anno 1935 divulgata, cui conficiendae Alfredus Hitchcock moderatus est. Quae pellicula actuosa laxius in narratione eiusdem tituli ab Ioanne Buchan anno 1915 scripta posita est.

Ricardus Hannay, vir Canadensis, in theatro musico Londiniensi spectaculum "domini Memoriae" artem mnemonicam ostendentis sequitur, cum subito crepitus pistolii auditur. Fit terror. Femina perterrita ad Ricardum se inclinat rogatque, ut sibi apud eum pernoctare liceat. Dicit se Annabellam Smith vocari, ipsamque pistolii fragore in errorem ducere voluisse sicarios, qui secretis militaribus Britanniae potiri velint. Se ipsam "cuiuslibet regiminis" emissariam secretam esse confitetur admonens de scelestorum duce, cuius digitus minimus sinistrae manus summo articulo caret. Ducem scelestorum dicit se professorem Jones esse simulare. Etiam "Gradus undequadraginta" commemorat pollicita insequenti die se hanc rem apertius explanaturam esse.

Nocte autem Annabella in dormitorium inrumpens percussa cultello tergo adfixo Ricardum fugere iubet. Ricardus Annabellam occisam tenere videt scidam descriptionis Highlands Scotiae manu compressam, in qua regio Killin ostenditur. In scida locus "Alt-na-Shellach" circulo distinctus est. Ne adgnoscatur, veste sumpta lactarii ex habitatione sua se subducit.

Sicarios fugiens Ricardus Flying Scotsman tramen rapidum conscendit in Scotiam profecturus. Edinburgi autem comperit se a vigilibus publicis de homicidio indagari. Dum vigiles eum in tramine quaerunt, in aliam se confert diaetam, cuius solam vectricem, Pamelam, legendo inmersam subito osculatur ratus ita insecutores in errorem induci posse. Sed Pamela vigiles conclamat, qui tramen in ponte Forth sistunt