The 39 Steps (pellicula 1935)

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Nuntius pelliculae nuper divulgatae

The 39 Steps ('Gradus undequadraginta') est pellicula Britannica anno 1935 divulgata, cui conficiendae Alfredus Hitchcock moderatus est. Quae pellicula actuosa laxius in narratione eiusdem tituli ab Ioanne Buchan anno 1915 scripta posita est.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Ricardus Hannay, vir Canadensis, in theatro musico Londiniensi spectaculum "domini Memoriae" artem mnemonicam ostendentis sequitur, cum subito crepitus pistolii auditur. Fit terror. Femina perterrita ad Ricardum se inclinat rogatque, ut sibi apud eum pernoctare liceat. Dicit se Annabellam Smith vocari, ipsamque pistolii fragore in errorem ducere voluisse sicarios, qui secretis militaribus Britanniae potiri velint. Se ipsam "cuiuslibet regiminis" emissariam secretam esse confitetur admonens de scelestorum duce, cuius digitus minimus sinistrae manus summo articulo caret. Ducem scelestorum dicit se professorem Jones esse simulare. Etiam "Gradus undequadraginta" commemorat pollicita insequenti die se hanc rem apertius explanaturam esse.

Nocte autem Annabella in dormitorium inrumpens percussa cultello tergo adfixo Ricardum fugere iubet. Ricardus Annabellam occisam tenere videt scidam descriptionis Highlands Scotiae manu compressam, in qua regio Killin ostenditur. In scida locus "Alt-na-Shellach" circulo distinctus est. Ne adgnoscatur, veste sumpta lactarii ex habitatione sua se subducit.

Pons Forth.

Sicarios fugiens Ricardus Flying Scotsman tramen rapidum conscendit in Scotiam profecturus. Edinburgi autem comperit se a vigilibus publicis de homicidio indagari. Dum vigiles eum in tramine quaerunt, in aliam se confert diaetam, cuius solam vectricem, Pamelam, legendo inmersam subito osculatur ratus ita insecutores in errorem induci posse. Sed Pamela vigiles conclamat, qui tramen in ponte Forth sistunt.

Effugit Ricardus, lectumque obtinet apud Ioannem colonum severum et religiosum huiusque uxorem Margaretam aetate multo minorem, quae advenam speciosum concupiscere videtur. Postridie mane Margareta lumina videns autocineti vigilum appropinquantis Ricardum excitat eique ad fugam pallium festum mariti sui dat. Vigiles Ricardum omnibus modis, etiam autogyro utentes, indagant. Fugiens Ricardus ad Alt-na-Shellach, domum professoris Jordanis, pervenit, ubi convivium agitur. Jordanes Ricardum ex conspectu vigilum abdit, convivisque in domos suas dimissis narrationem advenae auscultat. Cum Ricardus ducem scelestorum summum articulum digiti parvi carere dicit, Jordanes dexteram suam ostendit digito parvo mancam. Deinde Ricardum sclopetat, sed glans pistolii in hymnarium in sinu pallii positum incidit.

Ricardus serifum adit, qui eum non credit. Aegre contingit ei ex fenestra salire. Fugiens in coetum politicum incidit, cuius auditores oratorem principalem exspectantes de homine errant credentes eum orationem habiturum esse. Itaque orationem tumultuosam ex tempore declamat, sed Pamela eum iterum prodit. Biocolyti eum secum ducunt, et Pamelam comitari volunt. Biocolyti falsi, cum ex autocineto exeunt gregem ovium viam opplentem dispersuri, Ricardum et Pamelam in unum copulant, ne fugere possint. Sed Ricardus Pamelan secum trahens in noctem caliginosam effugit. Manicis coniuncti rura peragrant, donec in hospitium veniunt, ubi pernoctare possunt.

Dormiente Ricardo Pamelae se ex manicis elabi contingit.

Dormiente Ricardo Pamelae se ex manicis elabi contingit. Accidit tamen, ut Pamela, cum ad fugam se parat, forte audit in atrio deversorii ex biocolytis falsis unum in telephono loquentem confirmare ea quae narraverat Ricardus. Qua re cognita Pamela in cubiculum reversa Ricardum dormientem vultu amabundo adspicit.

Postridie mane Pamela Ricardo dicit audisse se Jordanem aliquid ex Palladio Londiniensi colligere cogitare. Pamela Londinium se confert ut vigiles convocet. At vigiles illam non credunt. Pamelam sequuntur sperantes ita Ricardum inveniri posse. Ricardus autem ad Palladium se confert, ubi dominus Memoria spectaculum praebet. Etiam Jordanem inter spectatores videt domino Memoriae gestum agentem, et protinus intellegit secreta requisita a domino Memoria memoriae data esse. Vigiles Ricardum capiunt, qui tamen domino Memoriae "Gradus undequadraginta quid sunt?" exclamat. Artis suae memor dominus Memoria "Gradus undequadraginta ordo est speculatorum, qui iussu Ministerii externi sciscitent ..." Glande pistolii Jordanis quominus pergat impeditur. Dominus Memoria, dum moritur, motrum aeroplani muti qua ratione construatur, recitare incipit.

Fama Ricardi recreatur, et finis fabulae Ricardum et Pamelam inter se coniuncturos esse indicat.[1]

Partium distributio[recensere | fontem recensere]

Partes primae
Partes secundariae (selectae)
Persona camaeus
  • Alfredus Hitchcock, minuto fere sexto post initium pelliculae, ante stationem laophorii purgamenta in viam abicit, cum Ricardus cum Annabella ex theatro effugiunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Harris & Lasky 1976: 51.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brehm, Ethan (2022)

The 15 Essential Alfred Hitchcock Movies to Watch. HiConsumption, 21 Octobris.

  • Harris, Robert A. & Lasky, Michael S. (1976) The Films of Alfred Hitchcock. The Citadel Press.
  • Taylor, John Russell (1980) Die Hitchcock-Biografie. Alfred Hitchcocks Leben und Werk. Fischer Taschenbuch Verlag.
  • Wood, Robin (1998) Hitchcock's Films Revisited. Columbia University Press.

De hac pagina

Haec pagina fuit pagina mensis Martii 2024.