Soloecismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Soloecismus[1] (Graece σολοικισμός[2]) est error in dicendo vel scribendo, qui fit cum duo verba posita in eadem figura inter se male congruunt.

Secundum Isidorum,

Soloecismus plurimorum verborum inter se inconveniens, sicut barbarismus unius verbi corruptio. Verba enim non recta lege coniuncta soloecismus est, ut si quis dicat inter nobis pro inter nos, aut date veniam sceleratorum pro sceleratis. Dictus autem soloecismus a Cilicibus, qui ex urbe Solo(e), quae nunc Pompeiopolis appellatur, profecti, cum apud alios commorantes suam et illorum linguam vitiose inconsequenterque confunderent, soloecismo nomen dederunt. Unde et similiter loquentes soloecismos facere dicuntur.[3]
Isidorus Hispalensis, Etymologiarum libri viginti


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxford: Clarendon Press.
  2. Liddell, H.G. & Scott, R. (1940). A Greek-English Lexicon. revised and augmented throughout by Sir Henry Stuart Jones. with the assistance of. Roderick McKenzie. Oxford: Clarendon Press.
  3. Isidorus Hispalensis, Etymologiarum libri XX, liber 1: De grammatica, caput 33: De soloecismis, apud Bibliothecam Augustanam