Sollers Hans
Plura ... DEENFR
![]() |
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |

Sollers Hans erat equus saeculi undevicesimi exeuntis in Germania qui credebatur res arithmeticas comprehendere. Magister eius, quidam Wilhelm von Osten, magister rerum mathematicarum, problemata arithmetica equo ponebat. Equus, problematibus auditis vel visis, cum terram ungue suo aliquotiens feriebat, videbatur eis spectantibus problema solvisse.
Revera autem Hans res sequebatur quae magister von Osten inscius signabat. Haec demonstrabat psychologus Oskar Pfungst anno 1907, qui experimenta fecit in quibus viri qui inscii solutionis erant problemata equo ponebant. Equus, cum signa a viris insciis non recipiebat; problemata solvere haud poterat.