Intellegentia equina

E Vicipaedia
Equi autocinetistriam attente inspiciunt.

De Intellegentia equina recenter plures indagatores scientifice inquirere inceperunt.

Diu cum per multa saecula homines ipsi ruri vitas rudes et difficiles vivebant, vix de sensibus et cognitione animalium(en) curabant.

Temporibus antiquis[recensere | fontem recensere]

Secundum doctrinam Platonicam, omnia viventia (τἁ ζῷα) simili animo fruebantur. Secundum Platonem enim tam homines quam bestiae animos eiusdem similis naturae habebant, nullamque differentiam inter animas bestiarum quam hominum faciebat[1]. Dei enim crescere faciebant in omnibus viventibus similem naturam (Plato, Timaeus 77a).

Secundum Aristotelem ipsi homines animalia sunt quae easdem animas sensitivas[2] habent quam genus humanum[3].

Iam multum tempus ante has recentes indagationes scientificas hodiernas, de sensibus et intellegentia equorum scripsere nonnulli auctores.

Primus inter eos Xenophon (a.C.n. 430355), de mente equorum scripsit atque equis bellicosis Athenarum urbis non intellegentiam denegat, praeterea violentiam erga equos vetat quippe qui tunc non iam a magistris doceri poterunt.[4]

Intelligentia equorum ut spectaculum in circis[recensere | fontem recensere]

Ante quam scientifici de intellegentia equorum indagarent, multi equi monstrabantur in spectaculis circorum ad demonstrandam eorum miram sollertiam ad res difficiles faciendas aut ad formulas mathematicas solvendas. Saepe tamen publicum illudebatur a monstratoribus qui clam ipsi dabant cum signis vix visibilibus responsa equis.

Sollers Hans coram spectatoribus, anno 1904.

Exemplum celebre fuit ille Sollers Hans[5] qui saeculo undevicesimo putabatur arithmetica problemata solvere posse vel etiam musicam sentire. Magister eius Guillielmus von Osten non erat circulator sed mathematicus. Tandem, ipso magistro nesciente, inconscie minimis faciei signis expressis ipse equo illi celebri dabat responsa expectata.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [https://www.cairn.info/revue-le-philosophoire-2004-2-page-166.htm Mathieu Hilfiger, "L'humanité » chez Platon", in Le Philosophoire, 24, 2004/2, pp. 166 à 194.].
  2. [https://remacle.org/bloodwolf/philosophes/Aristote/generation24.htm Aristote, De la génération des animaux : "Il est donc évident qu'ils ont l'âme nutritive, et que bientôt aussi ils ont l'âme sensible, qui fait l'animal. Que l'âme nutritive soit de toute nécessité celle qu'on doit supposer la première, c'est ce qu'on peut voir clairement [737a] d'après ce que nous avons, ailleurs, dit de l'âme. Ce n'est pas d'un seul coup que l'être devient animal et homme, animal et cheval ; et ceci s'étend à toutes les espèces également".]
  3. Annick Jaulin, « L’âme et la vie selon Aristote », Kairos, 9, 1997, p. 121-140.
  4. Xenophon, De equitatu, IX.[S 10].
  5. Wolfgang G. Bringmann et Helmut E. Lück, « Clever Hans : Fact or Fiction? », in  A pictorial history of psychology, Quintessence Pub., 1997.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]