Societas Scepticorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Logotypus Societatis Scepticorum.
Michael Shermer, conditor Societatis Scepticorum, in itinere geologico Societatis Scepticorum die 8 Iunii 2007.

Societas Scepticorum (Anglice The Skeptics Society) est organizatio non lucrativa a sodalibus sustenta, ad adiuvandum scepticismum scientificum et opponendam continuationem scientiae falsae, superstitionis, et opinionum irrationalium dicata. Societas a Michaele Shermer condita est pro grege sceptico in regione Angelopolis ut pro Scepticis Californiae Meridianae, defuncto grege, novum gregem substitueret. Skeptic sua magazina vere 1992 coepta, societas, successu exsultans, organizatio facta est cuius sodales per Civitates Foederatas et tunc per omnem orbem terrarum inveniuntur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Societas Scepticorum condita est anno 1992, et anno 2008 ei fuerunt 55 000 sodales, inter quos insigniter Gulielmus Nye ("The Science Guy"), Iulia Sweeney alumna Saturday Night Live, Ricardus Dawkins biologus et scriptor, ac Neil deGrasse Tyson astronomus populo gratissimus.[1]

Societas Caltechianam Acroasium Seriem, ordinem recitationum in Californiensi Instituto Technologae institutam sustinet, oratores praebens qui sermones de variis rebus ad scientiam, psychologiam, sociologiam, religionem, atheismum, scepticismum pertinentibus conferunt. Inter oratores qui has acroases dederunt sunt Ricardus Dawkins, Dinesh D'Souza, Samuel Harris, Iulia Sweeney, Stephanus Pinker, Carola Tavris, et Philippus Zimbardo. Acroases postmeridiano tempore diei Solis dantur.[2] Societas Scepticorum etiam tabulas sonicas acroasium venumdat.[3]

Societas praeterea Congressum Originum Octobri mense 2008 ordinavit, ubi Nancey Murphy, Hugh Ross, Leonardus Susskind, Ioannes Carroll, Paulus Davies, Stuartus Kauffman, Christophorus Koch, Kennethus R. Miller, Donaldus Prothero, et Victor J. Stenger acroases habuerunt.[4][5]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]