Societas Manufollii Universitatis Oxoniensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Societas Manufollii Universitatis Oxoniensis in certamine manufollii inter universitates Britannicas, anno 2006.

Societas Manufollii Universitatis Oxoniensis[1] (Anglice Oxford University Handball Club) est athleticum Universitatis Oxoniensis convivium quod manufollio ludit.

Societas, anno 2001 a discipulis Germanicis condita, hodie ex lusoribus Sueciae, Hispaniae, Franciae, Poloniae, et aliarum civitatum constat. Omnibus annis societas ab anno 2002 Ligam Anglicam (English League), Calicem Britannicum (British Cup), et Certamen inter Universitates (University Championships) ludit.

Turma virorum anno 2006 Ligam Anglicam vicit, et inter annos 2004 et 2007 et tunc annis 2009 et 2013[2] etiam vicit certamina manufollii inter universitates. Ob hanc rem, annis 2006 et 2007, turma virorum in Certaminibus Europaeis (EHF Challenge Cup) lusit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Turma Manufollica iterum vicit (2013) (Anglice)